SENTENTIAE SECUNDUM MAGISTRUM PETRUM [1] Nitetur fortassis aliquis hanc argumentationem probare: Hic homo est hoc corpus Sed hoc corpus est prius homine quasi materia huius hominis Ergo hic homo est prius hoc homine [2] Ad hanc quippe argumentationem statim inducet regulam quam ei adaptat, hanc scilicet: Quotiens aliquid praedicatur de aliquo ut de contento, et aliquid praedicatur de illo praedicato ut de contento, idem praedicatur de subiecto ut de contento [3] Sed haec profecto regula -- si diligentius uim ipsius iuxta sensum illius consideremus -- argumentationum hanc non potest ostendere propter enuntiationes assumptionis et conclusionis modales, in quibus etiam modi praedicatorum uariantur pro diuersitate subiectorum. Cum enim dico: Hoc corpus est prius hoc homine tamquam materia tale est: Hoc corpus est hic homo ita quod hoc corpus posset esse absque hoc homine sed non e conuerso, quod aperte falsum est; non igitur idem modus retinetur in conclusione qui erat in assumptione. [4] In utraque enim propositione, si quis modum secundum sensum insistat -- cum ad expositionem peruenitur -- inuenerit iuxta sensum diuersos modos enuntiationis cum ipsa determinatione repetatur modali. Subiectum ipsius propositionis cum determinatione repetatur (et diuersa sunt in assumptione et conclusione subiecta); modalis itaque determinatio secundum sensum haec est: ita quod hoc corpus posset esse absque hoc homine etc. conclusionis uero haec est: ita quod hic homo posset absque hoc homine etc. (ibi itaque "hoc corpus", quod erat subiectum assumptionis repetitum, subintellegi, hic uero "hic homo"); et ita diuersorum intellectuum uoces enuntiationis modos secundum sensum uariant. [5] Si uero in assumptione et conclusione eundem modum constructio permanere permitteret, complexio argumentationum non falleret. Veluti si sic diceretur: Hic homo est hoc corpus; sed hoc corpus est hic homo ita quod hic homo posset esse absque hoc homine etc. tunc quippe eadem modalis determinata, tam in assumptione quam in conclusione eius retenta, nihil diuersitatis afferret. [6] Nec tamen hanc argumentationem (quae uera est) nec priorem (quae falsa est) regula superius inducta confirmare potest, si eius regulae sensum diligenter exponamus. Quae est huiusmodi: Quotiens aliquid praedicatur etc. id est quotiens omnis persona alicuius uocis est persona alterius uocis, et omnis persona illius alterius uocis est aliquid, omnis persona subiectae uocis est illud idem. 'Personam autem uocis' personalem significationem esse dicimus, secundum quod scilicet uoces iungi transitiue uel intransitiue Priscianus dicit. [7] Cum autem dicimus quod omnis persona huius uocis 'hic homo' est persona huius uocis 'hoc corpus', cum non sint multae personae 'hic homo' sed una tantum, abusiue 'omnis' accipimus cum multa non colligat, tanquam si opponamus 'prorsus' uel 'omnino'. Et talis est sensus, cum dicimus: Omnis persona huius uocis 'hic homo' est hoc corpus ac si diceremus: Hic homo est hoc corpus ita quod nihil est hic homo quod non sit hoc corpus [8] Si quis itaque sensum regulae in supra posita expositione sumat, deprehendet regulam ad probationes praepositarum argumentationum non ualere; maxime quia consequens regula uim modalium determinationum -- quae in conclusionibus argumentationum est -- non continet (in consequenti quippe regula simpliciter dicitur quod persona subiecti prorsus est illud quod est persona praedicati termini, non etiam quod ita sit illud quod possit esse absque illo, sicut habet conclusio secundae argumentationis quae uera est). [9] Si quis autem argumentationi secundae (quae uera est) regulam ei competentem adaptare uelit, talem proterat quae determinationes modales etiam contineat, sicut argumentatio cuius erit; ac si hoc modo dicat: Quotiens aliquid praedicatur de aliquo ut de contento, et aliquid praedicatur de praedicato ut de contento aliquo modo, idem de subiecto eodem modo praedicatur quod est dicere: Quotiens persona alicuius uocis est prorsus persona alterius, et persona illius alterius prorsus est aliquid aliquo modo, persona subiectae uocis est illud idem eodem modo Veluti si hic homo est hoc corpus, et hoc corpus est hic homo ita quod hoc corpus posset esse absque hoc homine, hic homo est hic homo ita quod hic homo posset esse absque hoc homine. [10] Si uero dicam "ita quod tantum hic homo posset esse absque hoc homine", diuersa determinatio uariat modum. [11] In omnibus itaque magis sensum quam uerba pensemus, quoniam secundum uerba multae conplexiones ex similitudine aliorum decipiunt, et secundum amborum dispositionem eaedem regulae tam falsis quam ueris argumentationibus applicari uidentur. De quibus erit agendum cum ad fallacias regularum peruenerimus. [12] Sunt autem nonnullae propositiones quibus qui 'totum' solummodo uocem esse confitentur nos impugnare posse uidetur. Ac si ita opponatur: Constat senarium ex quaternario et dimidietate eius (scilicet quaternarii) perfici; quod falsum est si hoc in rebus conspiciamus; nullus quippe quaternarius, qui per se est, per dimidiam partem sui senarium perficere possit nisi alter binarius extra addatur [13] Sed sic et istud obiciendum uidetur: quod, si rem ex re constare dicamus et omnia plura unum totum efficere, utique, ubicumque erunt duo instituta, ipsa quippe duo unum totum facient quod est diuersum a singulis illis; et ita, ubicumque sunt duo, sunt tria (ipsa uidelicet duo et totum ipsorum, quod est diuersum a singulis illis et praedicatione remotum, cum neque haec pars sit ipsum totum neque illa); sed rursus, cum omnia plura unum totum efficiant diuersum a singulis illis, ipsum totum iterum cum duabus partibus suis unum totum efficiet; et illud rursus aliud cum partibus suis; et sic in infinitum. [14] Praeterea hunc ternarium dicimus constare ex his tribus unitatibus, et duae unitates unum binarium quaelibet reddunt. Quis neget hunc ternarium ex duobus binariis constare? Eadem quippe unitas cum hac unitate unum binarium facit; et ita ternarius duos in se continet binarios diuersos ab inuicem, cum hic binarius nullo modo sit ille, cum talem habeat partem quam ille non habet (si enim hic binarius hac unitate constat, ille uero hac eadem non constat, profecto ille hic non esse conuincitur per necessariam syllogismi complexionem). [15] Rursus opponi poterit: quod, cum dicitur "si domus est, paries est", quomodo secundum constitutionem rei locus a 'toto' dicatur; aut quomodo res quae domus est probat parietem, cum neque haec domus probet hunc parietem uel illum, nec illa similiter aliquem alium (uniuersalia quippe uocabula ad nullam subiectarum rerum percipiendam nos dirigunt); quomodo etiam hanc diuisionem "domus alia pars paries, alia tectum, alia fundamentum" dicemus totius esse, cum totum in ea non diuidatur (si enim totum ibi diuiditur, uel domus uel aliud quod sit domus uel haec uel illa; quod si haec domus ibi diuiditur in partes, profecto haec ostenditur constare ex partibus, quod falsum est). [16] Cum dicitur senarius perfici ex quaternario et dimidietate eius, istud 'eius' ad hoc nomen 'quaternarium' duobus modis referri potest secundum uim uerborum, hoc est uel secundum personam uel secundum speciem siue naturam quaternarii. Duobus quippe dictio relatiua ad praemissa refertur: modo quidem personaliter et quasi discrete (secundum scilicet identitatem personae), modo indifferenter ac simpliciter secundum identitatem naturae, id est conuenientiae uel similitudinis rerum iuxta causam impositionis praemissi nominis. [17] Naturam quippe Boethius dicit "similitudinem rerum nascentium" ac si aperte dicat easdem res esse unius naturae quae operatione naturae similes sunt ad inuicem. Unde hoc nomen quod est 'homo' natura dicimus, quod ex una ipsius impositione commune est naturaliter multis rebus secundum hoc quod inuicem sibi naturaliter sunt similes (in eo scilicet quod unaqueque eorum sit animal rationale mortale); hoc uero nomen 'Socrates' personae potius dicimus quam naturae, quia per ipsum discretio personae monstratur, non conuenientia multarum rerum quibus datum sit secundum similitudinem alicuius naturae. [18] Et hanc interrogationem "Quid est homo?" naturae dicimus, istam autem "Quis est iste?" uel "Quae est ista?" dicimus esse personae; unde, ad illud, uocabulum naturae seu similitudinis respondemus (quod uidelicet multorum commune est secundum hoc quod sibi inuicem similia sunt), ut 'homo', 'animal'; ad istud uero, uocabulum personae seu discretionis (quod uidelicet unam rem determinate ac discrete significat), ut 'Petrus', 'Marcha'. [19] Sicut ergo identitatem rerum duobus modis accipimus, uno quidem secundum personam (ut 'idem est Marcus quod Tullius'), alio modo secundum naturam siue speciem seu quacumque similitudine (ut 'idem est Petrus quod Marcus', utpote homo uel animal sicut et ille), ita relatio, quae semper secundum fit, duobus modis accipitur scilicet secundum identitatem personae uel naturae. [20] Circa identitatem quidem personae relatio fit negatiue apud Sedulium ibi: Non quia qui summus pater est, et filius hic est ac si aperte diceret: Non est eadem utriusque persona affirmatiue autem circa naturam relatio fit apud eundem ubi statim subditur: Sed quia quod summus pater est, et filius hic est ac si diceret: Eiusdem naturae haec est persona et illa (hoc est "similis siue indifferens in natura diuinae substantiae"). Ibi itaque 'qui' relatiuum nomen secundum eandem personam relatiue ponitur, hic 'quod' secundum naturam relatiue supponitur. [21] Sed et cum dicimus: Homo sculpit qui pingit uel Homo sculpit et idem pingit potest relatio accipi uel ad eandem personam (ut uidelicet idem personaliter homo utrumque faciat) uel ad speciem siue naturam humanitatis indifferenter (id est simpliciter secundum intelligentiam praemissi nominis), ac si iterum ipsum nomen quod est 'homo' repeteretur et discerneretur "homo sculpit", "homo pingit" (quod etiam pro diuersis personis contingere posset). [22] Nam cum dicimus: Nullum simile est illud cui est simile si uera sit enuntiatio, accipienda est relatio tantummodo secundum identitatem personae, ut uidelicet nulla res sit ea personaliter cui similis sit. Ut, cum Socrates sit similis homini (uerbi gratia Platoni), non tamen ideo uerum est simpliciter quod non sit homo, sed tantum quod non sit ille homo cui est similis. [23] Similiter et cum dicimus: Si aliquod totum est, quaelibet pars illius totius est (uel eiusdem totius) ad personam facienda est relatio. Quippe cum omnis domus totum sit, et paries sit pars domus, non tamen uerum est quod, si domus est, quaelibet pars domus est; alioquin sequeretur quod si haec domus est, quaelibet pars illius alterius domus est (hoc scilicet per regulam ostendi potest quod si domus est, quaelibet pars illius domus est quae est, non domus simpliciter). Nec hoc similiter uerum est quod si haec domus est, hic paries est (licet hic paries pars sit domus); sed si domus est, paries eiusdem domus quae est (omnis quippe domus ex aliquo pariete constat sed non omnis ex hoc). [24] Cum uero dicimus hoc: Mulier quae damnauit saluauit non circa eandem personam sed circa naturam sexus muliebris <...> (scilicet saluauit): Eua quippe damnauit, Maria saluauit. Priscianus quoque constructionum huiusmodi relationem non ad personam facit, ubi uidelicet de 'sui' loquitur. Sed etc. [25] Huiusmodi regula: Quotiens aliqua res speciei non est aliquid, aliqua res generis non est illud huiusmodi argumentationem confirmemus: Quidam homo non est albus Ergo quoddam animal non est album [26] Non ualet confirmatio si per 'illud idem' relatio secundum identitatem personae fiat, ac si dicamus "quoddam animal non est illud idem animal quod homo est". Nempe hoc non posset ostendi quod quoddam animal omnino non est album, sicut habebat conclusio. [27] Similiter cum in ista argumentatione dicimus hanc enuntiationem "Socrates est homo" enuntiare "Socratem esse id quod ipse est", istud 'id' non secundum personam discrete proferimus sed indifferenter tam secundum naturam quam secundum personam illud accipimus. Non enim propositio proponit Socratem esse illam personam quae ipse est, sed enuntiamus illum humanam naturam habere, hoc est hominem esse, sicut et cum dicimus "Socrates est homo et Plato est idem". At uero etc. [28] Aristoteles hanc regulam: Si quid fit aliquid, non est illud quod fit inducit ad hoc probandum quod si homo fit pulcher, et non est pulcher. Si relatio fit secundum identitatem personae (non simpliciter secundum intelligentiam cuiuscumque praemissi nominis) non potest ex regula exigentia ostendi proposita, "si fit pulcher non est ille pulcher cum ipse fit". [29] Non solum relatio uocis ad naturam fit quandoque, uerum et demonstratio, cum in benedictione aquae dicitur "qui te de latere suo produxit" uel "in uinum conuertit" uel "super te ambulauit" uel "in te baptizatus est". Hic quippe non ad personam praesentis aquae sed ad speciem siue naturam aquatici elementi indifferenter loquitur, ac si ita diceret: "qui te produxit, hoc est eiusdem naturae elementum, quod uidelicet similiter aqua sit sicut et tu". [30] Cum itaque tam relatio quam demonstratio modo ad personam proprie, modo ad naturam quodammodo accommodetur, facile est soluere quod superius opponebatur de eo quod dicitur "senarius perfici ex quaternario et dimidietate eius"; ita scilicet ut hoc ad nomen 'quaternarii' non personaliter sed simpliciter siue indifferenter referatur, ac si uidelicet ipsum nomen iterum repeteretur et diceretur "ex quaternario et dimidietate quaternarii (cuiuscumque scilicet quaternarii), hoc est ex quaternario et binario aliquo quocumque". [31] Quod autem de infinitate supra quoque opposuimus nihil est. Quippe cum dicitur quod "quaelibet plura unum totum integraliter conficiunt", talia plura accipimus quae diuersa ad inuicem sunt, non solum praedicatione uerum etiam tota continentia constitutionis (ut uidelicet alterum in constitutione nec alterum nec aliquid alterius comprehendat); totum autem quod ex duabus partibus constat non est ab illis quas continet diuersum secundum essentiae suae capacitatem. Ideo illud aliquid totum non conficitur quasi diuersa pars ab illis. [32] Hoc etiam modo refellitur illud quod dictum est "confici ex duobus diuersis binariis", cum 'diuersi' recte non dicantur cum eandem contineant in quantitate suae essentiae partem. 'Diuersum' itaque personaliter dicimus proprie quod, non solum praedicatione, uerum etiam tota essentiae suae quantitate discretum est (ut uidelicet nihil aliud sit in isto quam in illo secundum quod superius in quinto capitulo concessimus aliquem posse habere solam domum, ut uidelicet non haberet aliud a domo -- hoc est ita diuersum a domo ut, non solum praedicatione, uerum etiam constitutione ab ea penitus disiunctum sit). [33] Multa itaque specie seu genere differunt quae hoc modo diuersa non sunt, sicut homo et manus ipsius (cum ipse animatum corpus sit et inanimatum). Sicut cum dicimus: Domum sufficienter diuidi per parietem et tectum et fundamentum ac si nullas alias partes praeter istas tres habeat 'alias' oportet intelligi non solum praedicatione remotas ab inuicem uerum etiam diuersas continentia constitutionis, ita scilicet ut nec in istis contineantur nec istas contineant, nec eandem partem cum aliquo horum trium communicent (alioquin falsum esset istas solas tres esse partes domus). [34] Quod etiam opponebant de loco a 'toto' uel de diuisione 'totius' ita hoc soluendum est: quod, cum dicitur: Si domus est, paries est etiam locum a 'toto' esse concedimus, hanc uocem 'totum' locum esse proprie concedimus, non significatum ipsius, sicut et hanc uocem 'genus' et 'definitio' et caeteras. Si autem ad significata respiciamus, multo plures loci differentiae essent quam maximae propositiones. [35] Quod si quis uocet omnia genera unum locum in eo quod genera sunt, cum non etiam omnes maximas propositiones unam maximam propositionem esse dicat (in eo scilicet quod sunt a genere), aut si ex modo probandi generum ipsas maximas propositiones uariet (cum enim maxime ipsos 'locos differentias' quia uarie probant, hoc est ipsa genera), propterea haec nomina tantum ('genus', 'totum', 'oppositum', etc.) quae respondent ad unum locum, sola bene differentiae maximarum propositionum dicuntur, non eorum significata. [36] Ad quod ostendendum inducit Boethius 'rationalitatem' quae constituit hominem tanquam eius differentia, ut uidelicet per similitudinem constituendi ostendat haec uocabula 'differentias maximarum propositionum' quas constituunt debere dici. Quippe non ita per significata sicut per hoc nomen maxime propositiones differunt, cum eadem sint significata huius nominis 'generis' et 'oppositi' et caeterarum differentiarum. Idem nempe quod ad genus est, ad illud est oppositum; unde maxima propositio generis et oppositi magis in hic nominibus 'genus' et 'oppositum' distant quam in significatis ipsorum; atque ideo 'locos differentias' haec nomina potius dicimus.