From Baur's edition. ******************** DE VERITATE PROPOSITIONIS /143/ Rem, quae partim est uel fuit et partim futura est, non necesse est ante complementum sui totaliter esse uel fuisse. Sed cum completum est aliquid, tunc et de cetero necesse est, ipsum simpliciter esse uel fuisse. Inter initium et complementum necesse est, ipsum secundum quid esse uel fuisse. -- Et sic de rebus contingentibus, quae fiunt in tempore, possibile est, eas non compleri. Verbi gratia totalis motus ab A in B dicatur C. Inter initium et finem C motus necesse est, C secundum qnod fuisse, et possibile est, C secundum partem sui futurum non fore. Inter initium autem et finem C motus semper dicitur uere, quoniam C est. Sed hoc esse non est esse completum et determinatum et definitum, sed est incompletum et indeterminatum et indefinitum. Unde, licet in medio motus C uere dicatur ipsum C esse, tamen consequenter dici potest: necesse est C fuisse, quia, cum praesens sit, eius pars praeteriit parsque futura est, uere dicitur C partim praeteritum, quoniam est. Sed cum quid praeteritum est, perfectum est. C autem ante sui finem nec praeteritum nec perfectum est. Nec uere dicitur C fuisse, quia hoc esset, adhuc futurum fuisse. /144/ Manifestum est igitur, quod de aliquo uere dicitur quod est, nec tamen consequitur post hoc fuisse, immo secundum aliquid sui non potest non fuisse, et secundum aliquid sui, quod adhuc futurum est, potest non esse: ut nunc uerum est, hunc annum esse, nec tamen statim post hoc erit uerum, hunc annum fuisse. Et si tempus habiturum esset finem ante terminum huius anni, uerum esset tune, hunc annum nunc esse, et non esset futurum uerum, hunc annum fuisse. - Sed de quocumque dicitur esse completum et finitum uel fuisse completum et finitum, statim post non potest non fuisse, immo statim necesse est illud fuisse. Tale autem, quale est cuius esse est interminatum, credo, quod sit ueritas propositionis et opinionis rei futurae contingentis. Veritas enim sermonis uel opinionis est adaequatio sermonis uel opinionis et rei. Haec autem adaequatio nihil aliud est, quam ita esse in re, sicat sermo uel opinio dicit, et hoc est in futuris rem esse in futuro, sicut sermo uel opinio asserit eam futuram. Est igitur ueritas sermonis uel opinionis de futuro praesens assertio existentiae rei in futuro cum existentia rei in futuro. Sed praesens assertio sermonis uel opinionis est, nec poterit non fuisse. Existentia uero rei futurae nondum est, sed poterit non esse; et ita ueritas de futuro secundum quid sui iam est et habet necessitatem; secundum quid sui nondum est et habet contingentiam. Licet igitur uere dicatur ueritas huius propositionis "antichristus est", tamen non sequitur, quod statim erit necessarium eum fuisse, quia huius ueritas est esse incompletum et indeterminatum. Idem enim est ponere necessitatem super hanc ueritatem et ponere necessitatem super assertionem de futuro, quod erit, et super existentiam rei futurae. Quaelibet igitur talium propositionum "antichiristus erit", "antichristus est futurus" est uera, non necessaria, sed contingens, quia possibile est, quamlibet talem esse falsam. - Sed ueritas horum partim est assertio praesentialis de antichristo futuro, quoniam erit, partim est existentia antichristi futura. Sed ex parte assertionis est haec ueritas impermutabilis. Quaelibet enim talium propositionum semper idem et eodem modo dicit quomodo nunc dicit. Ab existentia autem, quae nondum est, in non-existentiam fieri permutationem impossibile est. Omnis /145/ enim permutatio est ab eo, quod est, non ab eo, quod nondum permutatur, futurum est. Igitur nulla talium propositionum uel orationum a sua ueritate, quae partim est et partim futura est, permutabilis est, quia id ueritatis, quod praesentialiter est, semper uno modo manebit. Ab eo, quod nondum est, non potest fieri permutatio aliqua, antequam eueniat. Unde si numquam eueniat, numquam ab eo fiet permutatio. Unde siue antichristus erit siue non erit, non permutabitur a ueritate in falsitatm, nisi quod habet contingens permutabile a ueritate in falsitatem, est necessarium. Duplex enim dicitur permutabile a ueritate in falsitatem: aut quia non est susceptibile falsitatis, aut quia secundum hunc ordinem post ueritatem non est susceptibile falsitatis. Primo modo est necessarium, sed secundo modo non est necessarium.