Scanned from: Aristoteles latinus 1.1-5, ed. L. Minio-Paluello, Paris: Desclee de Brouwer 1961, pp.133-175 PSEUDO-AUGUSTINE: DE DECEM CATEGORIIS [001] /133/ Cum omnis scientia disciplinaque artium diuersarum nonnisi oratione tractetur, nullus tamen, o fili, in quouis genere pollens inuentus est qui de ipsius orationis uellet origine principioue tractare, idcircoque miranda est Aristotelis philosophi diligentia qui, disserendi de omnibus cupidus, ab ipsius coepit examine quam sciret et praetermissam a cunctis et omnibus necessariam. [002] Is igitur nos docuit ex octo his quas grammatici partes orationis uocant eam solam recte appellari orationis partem quae indicaret aliquid uocabuloque signaret. Itaque solas orationis partes, auctore Aristotele, nomen et uerbum debemus accipere, caeteras uero ex his fieri aut 'compagines orationis' potius quam 'partes eius' debere nominari: nomen namque personam demonstrat, uerbum quid quisque faciat quidue patiatur. [003] Dehinc, hoc docente, debemus aduertere quo compendio paulatim oratio, coartata per gradus, cuncta quae sunt uno uocabulo capta concluserit. Nam cum sit diuersa innumerabilisque mortalium nuncupatio nec comprehendi possit nominum tam lata diuersitas, uno tamen uocabulo cum 'hominem' dixeris noscis omnes; similiter caetera: equus ille Xavnqo" uel Ai[qwn uel Di'o" uel ille atque ille; et quamquam sit horum quoque nominum infinita comprehensio, /134/ 'equum' tamen cum quis dixerit monstrabit omnes. Et si quis leonibus -- quod fieri solet -- uel bobus imponat nomina, in immensum tenditur uniuscuiusque cognitio, et acies mentis obtunditur; sed, cum 'leonem' uel 'taurum' dixeris, omnes qui ubique sunt sub uno nomine naturae succidunt. [004] Verum orationis uis quae infinita genera procreandi uarietate singulis uocabulis colligauerat, parum fecisse uisa est nisi eadem coacta in unum singulari nuncupatione concluderet; ideoque et hominem et feram et equum dixit 'animal' dans cunctis nomen quod omnia possideret. Nec minus ea quae sine anima sunt breui ex immensa demonstratione signauit; nam, cum sit arbor et nucis et castaneae et glandis et mali caeteraque inexplicabilia genera uirgultorum, 'surculum' uocans singulari omnia et communi uocabulo astrinxit. Similiter ornamentorum diuersos lapides compendiose uocauit 'gemmas'. [005] Postremo, licet abunde prospexerat dispersa passim genera speciali nota concilians, tamen ingenti quodam et capaci ad infinitum nomine omne quidquid est comprehendens dixit ouisian, extra quam nec inueniri aliquid nec cogitari potest. Haec est una de categoriis decem. [006] Appellatas uero categorias constat propterea quod non possint nisi ex subiectis agnosci, wI" katav tinwn lecqei'sai; quis enim quid sit homo possit agnoscere nisi aliquen1 sibi hominem ponat ante oculos quasi subiectum 'homini'? [007] Ne autem, progrediente tractatu in quo plurimis exemplis opus est, eadem ad docendum nomina repetantur ac saepe accidat ut uel 'Hortensii' uel altius 'hominis' uel superius 'animalis' uel excelsius 'usiae' in fastidium frequentata exempla reciderent. alia his uocabula, quibus ad disserendum philosophi uterentur, inflexit. Itaque Hortensium et nucis arborem et equum Xanthum et his similia aiisqhtav, a[toma, e{n aipiqmw'/, kaqevkasta uocauit: /135/ aiisqhta quod tactu sentiantur, a[toma quod diuidi et secari nequeant (quis enim credat Hortensium caedi posse per partes? Quod si fiat, Hortensius iam non erit), e{n aipiqmw'/ quod sint numeri unius, kaqevkasta quod singularia (neque enim haec in uno quouis geminari possurlt). [008] Deinde altiora, id est hominem, equum, leonem, arborem ars dixit ei[dh, quasi partes generis et rerum formas; dehinc superiora, id est animalia et uirgulta et gemmas et lapides, 'genera' nuncupauit, ex quibus partes uel formae nascuntur. Eadem tamen 'genera', 'species' uel ei[dh nominari possunt quod habent excelsius aliquid, id est usian, ex qua oriri uideantur et nasci. Ipsam uero usian, supra quam nihil est, 'genus' appellari uoluerunt. [009] His ita compositis, ea quae mente concepta signari et demonstrari possunt aggressurus, Aristoteles omisit illa interim quae de uerborum ratione tractantur, cum in linguae usu prouenerit ut uno nomine res multae et multis nominibus res una nuncupetur. [010] His rebus quas unum nomen complectitur duo uocabula ars dedit, ut ex his alia 'omonyma' alia 'synonyma' uocaret. Omonyma sunt cum res quidem plures commune nomen accipiunt, interpretatione uero eiusdem rei separantur, ut homo pictus et uerus; in hoc namque idem nomen est; uerum si ad definitionem uel ad interpretationem 'hominis' redeas, inuenientur ista disparia. Cum enim dixeris uerum hominem animal esse quod risum capiat et uim rationis admittat, cum de picto non possis idem dicere, necessario inueniuntur esse disparia. [011] Regulariter autem accipere debemus omne nomen, licet proprium, quod possit esse commune cum caeteris 'omonymon' uocari; ut 'Cicero' non unus sed plures. Sed si, omisso nomine, signis potius demonstrare uelis quis sit ille Cicero, quis alius, /136/ quis tertius, alia de alio signa narranda sunt, ut alium crassum dicas, alterum tenuem, uel longus dicatur alius, alter breuis, candido colore quis, alter nigro. Haec igitur, quoniam inter se discrepant solo sociata nomine, 'omonyma' dicta sunt, uocabulo iuncta, rei interpretatione discreta. [012] Synonyma uero sunt res quae et nomine et sui interpretatione iunguntur, ut est 'animal': id enim de homine et de equo et fera et de auibus dici potest; animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moueatur. [013] Nunc ad eas res quae singulae multis nominibus signari assolent ueniamus, quamquam hanc partem Aristoteles -- ut superius dictum est -- praetermiserit idcirco quod de his quae significantur, non de his quae significant, disserendum putauit (in his autem non rerum sed nominum uertitur quaestio). Haec diuisa sunt similiter in partes duas, et alia polyonyma, alia etheronyma sunt. [014] Polyonyma sunt, cum multa nomina unam rem significant, neque ulla de differentia nominum redditur ratio, ut 'ensis', 'mucro', 'gladius': haec namque, cur unam rem tot significent, nec discerni nec definiri potest. [015] Dehinc etheronyma multis aeque nominibus res singulas tenent. Verum in his habet rationem diuersitas nominum, uelut est 'homo mortalis terrenus': 'homo' ab humanitate, 'mortalis' a necessitate mortis, 'terrenus' a terra in qua cuncta gignuntur. [016] Claret igitur in his nominum originem quaeri in superioribus rerum; quamobrem his omissis Aristoteles superiorum maluit mouere tractatum. [017] Ergo ad omonyma redeamus quae diuiduntur in partes duas: aut enim fortuitu fiunt aut hominum uoluntate nascuntur. Fortuitu fiunt cum, quodam casu, simile quis alteri accipit nomen; uoluntate, cum similitudo nominis ex industria imponentis affigitur. [018] Horum autem quae industria uel uoluntate /137/ nascuntur quattuor sunt genera: eiikwvn, katav ainalogivan, aipo; eIno", pro;" e{n ut eadem latinus quoque sermo declarat: Similitudo, pro parte, ab uno, ad unum. Similitudo est ut 'homo pictus' et 'uerus'; sola enim similitudine copulatur. Pro parte est (quod katav ainalogivan Graeci uocant) ut, quo pacto 'principium animalis' cor dicimus, ita 'principium aquae' fontem dicimus: pro parte enim sui similitudo nominis uidetur adiuncta. Ab uno est cum dicimus a 'medicina' 'medicinale ferramentum', 'medicinalis scientia', 'medicinale praeceptum', 'medicinalis usus'; ab uno enim cuncta descendunt. Ad unum est ut 'illa potio salubris est', 'ille medicus salubris', 'ferramentum illud salubre': haec enim cuncta unum, id est salutem, uidentur attingere. [019] Sed plerique mouere assolent quaestionem de quibus magis Aristoteles uoluerit inchoare tractatum: primo de iis quae sunt, secundo de iis quae percipiuntur, tertio de iis quae dicuntur. Primo: sunt, res omnes quas natura peperit; secundo: percipiuntur, ea quorum imagines animo uidendo formamus et condimus; tertio: dicuntur, illa quibus ea quae sunt impressa animis efferuntur (id namque quod quis concipit animo, lingua prosequente declarat). [020] Sed, ut erudito nostrae aetatis Themistio philosopho placet, de his Aristoteles tractare incipit quae percipiuntur quaeque ipse uocat graeco nomine shmainovmena siue fantasiva", 'imagines remm insidentes animo'; uemm, cum de perccptis proposuerit disputare, et de iis quae sunt et de iis quae dicuntur necessario locuturus est. Percepta enim ex his oriuntur quae sunt, quae uidendo percipimus; perceptorum autem deerit demonstratio nisi eorum quae dicuntur auxilio fuerint demonstrata. [021] Ergo, quamquam separatim postea ea quae sunt de finiturus sit, mixtam tamen de tribus disputationem /138/ debemus accipere. Nam de perceptis qui loquitur, et originem rerum trahit et praesidia orationis implorat. Superfluam igitur quaestionem mouet qui dicit scrutari oportere cur Aristoteles in principio suo omonyma detexerit, si de his quae percipiuntur fuerat tractaturus, cum liqueat non posse dici aliquid nisi quod perceptum fuerit, nec percipi aliquid posse nisi res fuerit de qua imago intuendo capiatur. [022] His igitur cognitis, paronyma uideamus quae sunt in omonymorum et synonymorum medio constituta, et quae nec paronyma dici possunt nisi in se habuerint utrorumque contractum (id est nisi et nomen omonymorum et negotium synonymorum uideantur habere commune) ut a 'sapientia' 'sapientem' uel 'medicum' a 'medicina' dicamus; eadem in medico quae in medicina et actus similitudo uidetur et nominis. Propterea recte 'paronymum' dictum est quod aliunde nomen acceperit. [023] Verum, ne eadem uideantur paronyma et omonyma quae ab uno dicuntur (id est aipo; eIrov"), hanc differentiam debemus agnoscere, quod ipsa paronyma inter se quidem propter similitudinem nominis omonyma sunt, illius tamen nominis paronyma dicuntur unde nomen acceperint, ut puta a 'sapientia' dicamus 'hominem sapientem', 'sapiens consilium': inter se haec omonyma sunt, ipsius uero sapientiae paronyma. [024] Obseruari tamen oportct ut commutationem ultimae syllabae habeant neque ita finiantur paronyma quemadmodum desinunt ea de quibus originem ducunt, ut 'medicina' et 'medicus': 'medicina' aliis litteris clauditur, aliis 'medicus'. Hanc igitur differentiam nisi paronyma habuerint, et nisi cum sunonymis negotio, cum omonymis nomine fuerint copulata, omonyma potius quam paronyma nominantur; ut, si a 'malitia' 'uitiosum' dicamus, negotio quidem cum synonymis conuenit sed ab omonymis discrepat nomine (neque enim 'uitiosus' et 'malitia' similia sunt, quamquam eodem intellectu sentiantur); quod si a 'malitia' dicatur 'malus', recte utrumque conuenit. [025] In ultima /139/ uero syllaba non mutatur hoc modo, ut si dicamus a 'sapientia' 'uerba sapientia'; hic, cum nulla syllaba commutata est, paronymi exclusa est nuncupatio. Unde constat haec et his similia omonymis potius debere coniungi. [026] Scire etiam debemus uerba aut simplicia esse aut certe coniuncta: coniuncta sunt 'equus currit'; simplicia, cum haec separantur et dicuntur singula, ut 'equus', 'currit'. Sed iam satis de his quae significant dictum puto. [027] Restat ut   eorum quae sunt quo pacto Aristoteles tractauerit enarremus. Sunt, igitur, illa quae aut percipimus sensibus aut mente et cogitatione colligimus: sensibus tenemus quae aut uidendo aut contrectando aut audiendo aut gustando aut odorando cognoscimus; mente ut, cum quis equum aut hominem uel quodlibet animal uiderit, quamquam unum corpus esse respondeat, intellegit tamen multis partibus esse concretum (siquidem alia sit pars capitis, alia pedum caeterorumque membrorum, in ipso capite partes suas aures habeant, habeat propriam lingua, ipsae quoque partes singulae multa in se habeant quae diuidi et separari possunt, ut caro sit aliud, aliud corium, aliud uenae, aliud nerui, capilli aliud; ergo haec mente uel intellectu colligimus ad quae nostri sensus penetrare non possunt). [028] Consideramus et illa, et animi intentione cognoscimus, uel hominem uel aliud animal crescere, senescere, nunc stare nunc mouere gressum, modo angi curis modo securo pectore conquiescere, sanitate alias frui alias dolorem perpeti, ex nigro album, nigrum ex albo colorem mutare, peritum ex imperito, ex indocto doctum, ex mansueto ferum, ex feroci mansuetum. [029] Cum igitur, in iis quae sunt, alia sensibus, alia mentibus colligantur, separari haec propriis nominibus homines eruditi maluerunt, et id quod dinoscitur sensibus 'usian' dici, illud autem /140/ quod animi tractatu colligitur ac saepe mutatur sumbebhkov" (id est 'accidens') nominari uoluerunt. Et quoniam in permanente usia ea quae accidunt inesse noscuntur, ipsam usian uIpokeivmenon (id est 'subiacens') et 'non-in-subiecto' appellari uoluerunt, illa uero quae accidunt, ein uIpokeimevnw/ (id est 'in subiacenti') dixerunt. [030] Sine dubio tamen illud oportet a nobis agnosci, ut potiorem usian accidentibus dicimus, sic potius a[tomon uel kaqevkaston, id est hunc hominem uel hunc leonem, iis quae fuerint communia uel communi uocata 'animalium'nomine iudicare. [031] Rursus ad ea quae significantur Aristoteles regressus est, quot modis ea quae sunt significari assolent monstraturus. Ex his igitur quae sunt, alia de subiecto significantur et in subiecto non sunt; ut est homo, de subiecto quidem significatur aliquo homine (neque enim 'homo' dici posset nisi esset aliquis de quo diceretur), in subiecto autem nullo est, cum ipse sit usia quam superius diximus in nullo umquam subiacenti esse quippe cum sit caeteris ipsa subiecta. Alia uero nec in subiecto sunt nec de subiecto significantur; ut est Cicero nec in subiecto est, quia usia est, nec de subiecto aliquo significatur, siquidem a se ortum uocabulum teneat neque intellegi possit aliunde. [032] Dicta sunt duo quae ad usian pertinent quo pacto significentur, quorum superius koinovn (id est commune), inferius kaqevkaston (id est pro parte) dicitur. Nunc ea quae sunt ex accidentibus, quonam modo significentur dicendum est. [033] Sunt igitur ex iis alia quae et in subiecto sint et de subiecto significentur, ut est scientia uel color (sunt enim in subiecto aliquo, id est in animo uel corpore; neque enim scientia potest esse nisi sit anima subiecta qua contineatur, nec significari scientia possit nisi de subiecta grammatica; uel color quisquam esse possit nisi in subiecto corpore, nec significari /141/ possit nisi de subiecto aliquo colore; ita fit ut et in subiecto sint et de subiecto significentur). [034] Alia uero sunt ex iisdem sumbebhkovsi (id est accidentibus) quae in subiecto quidem sunt sed de subiecto minime significantur; ut est haec gram matica uel hic albus color, in subiecto quidem sunt animo uel corpore, de subiecto autem non significantur (neque enim his aliunde uocabulum pendet, sed suo et speciali nomine designantur). In his quoque superius accidens 'commune' nominamus, inferius (ubi iam certa res est) 'pro parte', hoc est kaqevkaston, dicitur. [035] Verum ne aliquid non apertum praeterire Aristoteles existimaretur et oriundis quaestionibus occasionem dare, de eo quod in subiecto est uoluit tractare diligentius ac definire quid esset, ut calumniantibus aditus clauderetur. Definit ergo in subiecto esse quod in altero est aliquo, non ut pars sit quaedam, neque sine eo in quo est potest umquam esse. Haec definitio addita propterea est, quia dici posses et digitum uel pedem in subiecto esse, id est in corpore; hoc igitur exclusit cauta definitione, dicendo id esse in subiecto quod pars eius non sit in quo est (digitum autem uel pedem partem esse corporis constat). [036] Dehinc a calumniantibus dici posses aquam uel uinum in quodam cado quasi in subiecto esse; sed id oriri docta definitio non sinit, addens id esse in subiecto quod sine subiecto esse non possit (uinum autem uel aquam sine cado in quo fuerit posse esse alibi non potest dubitari). [037] Interea hoc loco debemus aduertere qua arte definitio disponatur. Primum enim hanc per immensum tendi oportet, incipientem a genere, dehinc paulatim currendo per parses peruenire debet ad id in quo solum est id quod definitur. Ut ii qui signa formant primo immensum subdeligunt lapidem, dehinc paulatim minuendo et abscidendo superflua ad formandos uultus et membra perueniunt; sic definitio a genere incipiens, depulsa paulatim generalitate uerborum, ad proprium demonstrandae rei cubile tendit accedere. /142/ [038] Sed ad propositum reuertamur; tractatus enim de iis erat quae sunt quemadmodum significentur. De quibus quondam multa iam dicta sunt, illud regulariter tenendum nobis est, omnia kaqevkasta uel e[n aipiqmw'/ uel a[toma uel aiisqhtav, id est hunc hominem uel hunc equum uel hanc arborem de subiecto significari non posse; sin uero, haec eadem de accidentibus fuerint, id est hic color, haec discipline in subiecto esse   posse (quemadmodum enim superius demonstratum est, omne accidens sine subiecto esse non potest). Docti igitur sumus quo pacto uel subiectum uel in-subiecto possimus agnoscere. [039] Dehinc nos Aristoteles docet et illa quae de subiecto significantur qua ratione noscamus. In his autem speciale illud est quod eadem in ipso subiecto inueniuntur, quae sunt in eo quod de subiecto significatur. Ut enim animal de subiecto significatur homine uel equo, sic et homo de subiecto aliquo homine significetur necesse est; Cicero autem et homo est et animal. Quaecumque igitur praedicari de animali possum, eadem et de homine et de Cicerone praedicantur. [040] Quapropter ea quae in eo quod de subiecto significatur inueniuntur, et in eo quod subiectum est necesse est inueniri; ut si dices: Animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moueatur animal autem de subiecto significatur homine, eadem tamen et de homine dici necesse est quae de animal) dicta sunt. Deinde quae de homine dicta fuerint, eadem et de Socrate; certum autem est Socraten subiectum esse homini, hominem autem animali. [041] Quidquid igitur in iis quae de subiecto significantur dictum fuerit, idem et de iis quae subiecta dicimus praedicabitur. Regulariter autem illa de subiecto significantur quae per se ipsa cognosci non possum; ut animal intellegi non potest nisi de subiecto homine, sic homo aduerti non potest nisi de subiecto aliquo homine dinoscatur. [042] Nunc, quondam de categoriarum omnium generibus et speciebus et differentia locuturus est, inspiciendum primum uidetur /143/ quid sit genus, quid species, quid differentia. [043] Genus est igitur quod secundum multa et differentia quid sit specie ostenditur atque significatur, ut est usia; omnia quidem 'usian' dicimus, sed hoc commune nomen specie separatur cum dicimus 'animal' uel 'lapidem'; ita fit ut, uno quasi coniuncta uocabulo, specie separentur. [044] Differentia uero est quae secundum multa et differentia, non quid sit sed quale sit specie praedicatur, ut est animal 'gressutum, uolatile, aquatile, bipes, quadrupes'. Et genus ergo et differentia specie significantur, sed genus quid sit, differentia autem quale sit specie possum agnosci. [045] Species autem est (quam quidam et 'formam' uocant) quae secundum multa et differentia quid sit numero praedicatur atque agnoscitur, ut est 'homo'. Hoc nomen homines cunctos amplectitur, et uidetur idem facere quod species quae de aliquo homine praedicatur, qui numerum in seipso contineat; id est hic primus, ille secundus, ille tertius. [046] Ut tamen haec tria uno exemplo monstremus, genus est animal, differentia bipes, quadrupes, species homo, equus. Sed ut genus nullum est quod non habeas differentiam, sic nec differentiam intellegere debemus quae species non habebit, ut nigrum et album non habent differentiam propterea quod ex se species non emittunt (quae enim alia species inueniri potest albi uel nigri?). [047] Quoniam igitur quid sit genus, quid differentia, quid species separatum est, ad Aristotelis iam dicta ueniamus.   Hoc etenim   eorum generum quae inter se diuerse sunt nec differentias easdem posse esse nec species; alla enim et species et differentia est dum quaeritur quid sit, alla dum quale sit, alla dum quantum sit; ut, si uelis animalis dicere differentiam, dices uolatile, bipes, gressutum; si uelis speciem, dices hominem uel auem uel equum. Numquidnam et de discipline eadem differentia uel species dici potest? Propterea quod genera diuerse sunt animal et discipline; animal enim categoria est usiae, disciplina categoria qualitatis. [048] Denique illa genera quae alterna /144/ sibi societate coniuncta sunt, easdem differentils et easdem species habent, ut est usia: huius species est animal, sed idem animal genus est caeteris, ideoque et species et genus dicitur. Quoniam igitur haec duo genera inuicem se tenent (quae Aristoteles quoque uIp i a[llhla nominauit), easdem differentils habent; ut, si dices usian esse animal mortale, bipes, risus capax, eadem et de animali potes dicere: Animal est homo bipes, risus capax, mortalis eadem et de homine poses dicere: Homo est animal mortale, bipes, risus capax [049] Certum est ergo inuicem sibi conionctis generibus easdem et species et differentils inueniri, in diuersis autem generibus hoc prouenire non posse. [050] Rursus Aristoteles ad ea quae dicuntur reuertitur, quamquam superius dixerimus alterum sine altero tractari non posse (nam et qui dicit aliquid, de eo dicit quod est, et id quod est non potest ab altero intellegi nisi dicatur). [051] Eorum ergo quae nulla sui copulatione dicuntur, quodcumque singulare dictum fuerit aut usian significat aut quantitatem aut qualitatem aut ad aliquid aut iacere aut facere aut pati aut ubi aut quando aut habere. Hae sunt categoriae decem, quarum prima usia est -- scilicet quae nouem caeteras sustinet -- reliquae uero nouem sumbebhkovta (id est accidentia) sunt. [052] Ex quibus nouem sunt alla in ipsa usia, alla extra usian, alla et intra et extra. Qualitas, quantitas et iacere in ipsa usia sunt (mox enim ut usian uel hominem uel equum dixerimus, aduertamus necesse est bipedalem, tripedalem, aut album aut nigrum, aut stantem aut iacentem; haec in ipsa sunt, et sine hac esse non possum). [053] Alia sunt extra usian: ubi, quando, habere (et locus enim ad usian non pertinet, et tempus et uestiri uel armari ab usia separate sunt). [054] Alia sunt communia, id est et intra et extra usian: ad aliquid et facere et pati; ad aliquid, ut maius et minus (utraque enim dici non possum nisi coniuncto altero quo maius sit uel minus; /145/ propterea ergo unum in se habent, aliud extra se). Item facere et extra est et intra ut caedere quisque dici non potest nisi alterum caedat, uel legere nisi ipse legens aliud sit, aliud quod legit (ita ergo et in usia est et extra). Pati similiter; caedi enim uel uri nullus potest nisi ab altero patiatur; propterea hoc quoque et in usia est et extra usian. [055] Haec igitur, cum singularia sunt, nihil affirmant, copulata uero faciunt ex se aliquem sermonem <. . . > uel *prostaktikon* uel euiktikovn uel eipwthmatikovn uel ainaklhtikovn, id est (ut haec quoque latino ore monstremus) uel imperatiuum uel optatiuum uel interrogatiuum uel uocatiuum. Haec quoque sermonis quasi quattuor genera suspense sunt interim, ideoque semiplena; neque enim iam intellegitur uel quid imperatum sit uel quid optatum uel quid interrogatum uel quid uocatum, nisi accesserit genus aipofantikovn (id est pronuntiatiuum) quod habeas in se quandam confirmandi sententiam quae aliquid aut addat aut demat (quod Aristoteles *kataphasin* et *apophasin* dixit); ut est 'coelum hoc uolubile est', 'coelum hoc non est uolubile'. [056] Ipsum deinde pronuntiatiuum (quod diximus *apophantikon*) aut falsum est aut uerum. Quamobrem, omissis illis quattuor quae magis ad grammaticos uel oratores pertinent, huius apophantici -- quod philosophos attingit -- Aristoteles habuit mentionem. [05] DE SUBSTANTIA [057] Expositis ergo omnibus quae disputaturis necessaria uidebantur, singulas categories oportuit definiri. Sed usian, quondam secundum artem definiri non poterat -- quae praecipit ut definitio, quo possit tendi latius, a genere sumat exordium, ipsa autem usia genus non habet cum omnia ipsa sustineat -- /146/ per partes eam uoluit definire, ut quid sit, non solum eius definitione, uerum partium quoque cognitione noscatur. Est igitur usia proprie et principaliter dicta quae neque in subiecto est neque de subiecto significatur, ut est hic homo uel hic equus. [058] Secundae dicuntur usiae genus et species, id est animal et homo. Has ergo 'secundas substantias' nominari dicit propterea quod illa sit potior quae neque in subiecto est neque de subiecto praedicatur. Secundae autem substantiae idcirco dictae sunt genus et species quod solae indicent primam; ut, si quis nolit uel nesciat dicere Socraten, dicat animal uel hominem, id est genus uel speciem. His uero dictis, quid sit Socrates agnoscitur; aliud autem si dicat, uel currit uel ambulat, nihil possit agnosci. [059] Manifestum est autem ea quae de subiecto significantur cum iis quae subiecta sunt et nomen et rationem nominis habere communem; ut 'homo' de subiecto significatur aliquo homine, sed non solum nomen, uerum etiam rationem eandem in subiecto inuenies quam in eo quod de subiecto significatur poteris inuenire. [060] Ipsarum deinde secundarum usiarum potior est species genere; magis enim proxima est species primac usiae quam genus. Si enim quis uelit ostendere quid sit prima usia, facilius monstrabit si dixerit speciem quam si dixerit gemls; ut, si quis Socraten uolens dicere, omisso eius nomine, magis eum significet si 'hominem' dixerit quam si 'animal' ('animal' enim et equum et aquilam possumus agnoscere). Deinde, ut primae substantiae subiectae sunt omnibus et his omnia continentur, ita etiam species generi, atque ideo magis usia ista quam caetera. [061] Videndum est etiam ne, quam speciem solum putamus, eadem sit et genus (ut, si quis 'animal' dixerit, dixit et genus); dehinc, si dicat 'hominem', 'equum', 'piscem', 'auem', pronuntiemus omnia solas species esse? Cum enim sint homo et equus, species manifestae sunt; piscis autem et auis, et genera et species (non enim /147/ una est forma auium uel piscium); propterea ergo et 'species' et 'genera' nominantur. Illae autem quae species solum sunt, id est homo, equns, aquila, taurus, aequa uirtute usia sunt; ut enim homo usia est, sic et equus et aquila et taurus [in suo]. [062] Decursis igitur partibus per quas usia definita est, et alio modo uoluit eam definire si ostenderet ea quae necesse est in ea naturaliter inueniri. Ea enim quae insunt cuique, aut in solo et in omni, aut in solo et non in omni, aut in omni et non in solo, aut nec in solo nec in omni (haec Graeci uocant ein movnw/ kai; oui pantiv, ein panti; kai; oui movnw/, h] ou[te ein movnw/ ou[te ein panti;). [063] Ut si, hominem definire uolens, dicat 'risus capacem esse'; hoc et in solo est et in omni (solus namque homo riclet et cunctis ridere naturale est). In solo et non in omni; ut definiens hominem 'capacem disciplinae' dicat esse (hoc in solo quidem homine inueniri potest, non tamen in omni; neque enim omnes disciplines aliquas didicerunt). In omni et non in solo; ut si quis hominem definiens dicat id esse hominem quod ambulat, quod cibum capit (hoc in omni quidem est homine, non tamen in solo; nam et pecudes cibum capiunt et ferae currunt). Nec in solo nec in omni; ut si quis in hominis definitione id esse dicat hominem quod album est (nec in solo nec in omni est; neque enim aut homo solus candidus inuenitur, et non bos aut equus, aut omnis homo albus est). [064] Duo ergo sunt quae ad inuestigandum aliquam uiam monstrant, et duo quae certum aliquid significare non possum. Id quod est nec in solo nec in omni, nihil ex hoc possumus agnoscere siquidem generale est; alterum in omni non in solo non habet differentiam, proptereaque similiter respuendum est. [065] Duo sunt reliqua, quae certis signis id in quo fuerint poterunt demonstrare, id est in solo et in omni (dubitari enim non potest quin, cum inueneris, pronunties /148/ quid sit id in quo inesse cognoscitur); alterum est in solo non in omni, non quidem uirtutis eiusdem, uerumtamen quod ad definiendam rem necessario quaerendum sit si primum non potuerit inueniri. [066] Nunc igitur, ut designet usian, ab in-omni-non-in-solo argumentari incipit cum demonstrat esse secundas usias, quas idcirco secundas dicit esse quia id in his inueniri poterit quod in primis. Denigue dicit commune hoc esse cuilibet usiae, ut in subiecto non sit. [067] Cum igitur nec genus nec species in subiecto inueniantur, manifestum est haec 'secundas usias' debere nominari. Deinde hinc quoque ostendit genus et speciem secundas usias esse, quod omnia quae sunt cum iis quae sibi subiecta sunt interdum solum nomen, non tamen et rationem possum habere communem; genus autem et species cum subiectis (id est cum aliquo homine) certam et rationis habent et nominis societatem. [068] Monstratis ergo secundis usiis, id est genere et specie, differentia sola restabat quae, consideranti diligentius, quasi accidens uidetur esse; siquidem 'bipes' uel 'mortale' uel 'rationale' cum animal dicitur, non quid sit sed quale sit potius demonstratur, ideoque uidetur uim tenere qualitatis. Verum quando a genere prima oritur differentia, et sic sequitur species, in accidentibus non debet numerari. [069] Atque ideo Aristoteles eam significatione quidem mixtam dixit esse, uirtute autem inter usias habendam decreuit; eadem enim in hac inueniri pronuntiat quae et in caeteris substantiis reperinntur, id est cum subiecto posse et nomen et rationem habere consimilem (cum enim 'gressutum hominem' dicimus, in subiecto idem et uocabulum et eius rationem eandem possumus inuenire; Socrates enim et homo est et gressutus). [070] Similiter sequitur caetera argumentando uariate, demonstrans quaedam inesse usiae quae sola et omnis habeas, quaedam quae sola et non omnis, quaedam quae omnis et non sola, quaedam nec sola nec omnis. Quae, quondam in Aristotele ipso manifesta sunt, superfluum uisum est aperire, maxime cum /149/ hic sermo non transferre omnia quae a philosopho sunt scripta decreuerit, sed ea planius enarrare quae rudibus uidebantur obscura. [06] DE QUANTITATE [071] Descripta igitur usia, quoniam definiri non potuit propter eas causas quas superius memoraui, accidentium definitionem necessarius ordo poscebat. Quorum primum est quantum, nec sine causa; nam, cum aliquid uiderirnus, id necesse est quantum sit aestimare. Quantum uero sit inueniri non potest, nisi fuerit adhibita mensura collectum. [072] Si ergo, omissa latitudine, solam quis longitudinem uoluerit emetiri, longitudo sine latitudine mensurae subiecta grammhv dicitur; non quod sit longitudo aliqua quae careat latitudine, sed quod solam quis metiens longitudinem grammhvn dicitur metiri. Emensa uero cum longitudine latitudo dicitur eipifavneia. Sin autem et altitudo fuerit mensurae sociata, corpus cuncta perficiunt; quod tamen non ita accipimus quemadmodum solemus accipere naturale, ne ad usian reuerti uideamur. [073] Deinde metimur et locum in quo aliquid constitutum est. Tempus quoque mensurae subicitur; nam, cum mouetur aliquid, ipso motu necesse est et temporis habere mensuram cum dicimus 'primo' uel 'secundo' uel 'tertio anno peruenit', et 'mense' uel 'die' uel 'hora' uel 'momento'. [074] Hoc modo igitur quantum sit quidque colligitur; ipsius autem quanti aliud est cohaerens, aliud separatum. Cohaerens est gramme, epiphania, corpus, locus et tempus; in his enim singularum partium terminos non potest habere mensura. [075] Simul namque ut grammes medio punctum figens quasi certum mensurae terminum dederis, utrarumque partium quae, diuisa gramme, factae sunt, fit terminus ille communis, ut incertum sit cui parti affixus terminus uideatur; adeo sibi pars utraque cohaeret atque coniuncta est. [076] Epiphania quoque, simili de causa, conexa dicitur et cohaerens; /150/ denique si quis hanc diuidere uoluerit, in elus medio grammen ponat necesse est, haec gramme quae epiphaniam diuidit cum ex hac duas partes fecerit. Ipsarum duarum partium ipsa gramme terminus incipit esse communis; sic enim sibi conexa est ut non appareat cui terminus uideatur infixus. [077] Similiter corpus si quis secare uoluerit, diuidendi corporis terminus gramme uel epiphania sit necesse est; ipsa enim praecisio quam gramme facit cum epiphania necesse est descendat in corpus; atque ideo incertum est siue gramme siue epiphania cui parti terminum dederint, cum, diuiso corpore, in utraque parte epiphaniam necesse sit reperiri. Ideoque corpus cohaerens est in quo faciendarum duarum partium communis est terminus. [078] Temporis quoque similis ratio est cui diuidendo, si uelimus terminum dare, dicamus 'modo'. 'Modo' autem inter praeteritum et futurum tempus ita confusum est, ut incertum sit quo debeat separari. Locus autem, quoniam corpus quodcumque circumdat et corporis partibus occupatur, ita communi termino partitur quemadmodum partitur et corpus, ac propterea necesse est eum 'cohaerentem' ut caetera nominari. [079] Separata uero sunt mlmerus et oratio. Quis enim non aduertat propriis terminis unum separatum esse a duobus, duos a tribus? Et in oratione singulae syllabae separatae sunt; et natura enim et numero segregantur cum alteram 'breuem' dicimus alteram 'longam', et 'unam' uel 'duas'. Nimirum apparet haec quae diximus et ad quantum pertinere et 'separata' oportere nominari. [080] Horum quantorum est et alia differentia; nam ex his alia sunt quorum partes positionem habeant ex qua possit agnosci quae pars cuique iungatur, alia uero quorum partes positionem habere non possunt. Positionem autem dico cum uidemus cuiusque rei dexteram, laeuam, superiora, inferiora, ante, post, longe, iuxta. [081] Sunt ergo quorum partes sibi manifesta positione iunguntur haec: gramme, epiphania, corpus, locus. Siue enim in /151/ gramme siue in epiphania siue in quolibet horum positis terminis partes feceris, quamquam sibi cohaerentes uideantur atque coniunctae, tamen aduerti corporaliter licet quae pars ubi sit, cui uicina sit, cuique iongatur. [082] Sunt uero quorum partes positionem non habent haec: tempus, numerus, oratio. 'Unum' enim cum dicimus (ipsum numerum solum dicentes, non aliquid corporaliter numerantes), non uidemus eius dexteram uel sinistram: quippe cum in uerbo sit et in nullo sit corpore, positionem suarum partium non potest demonstrare; nisi forte ordinem dixerimus, quod unum sequuntur duo; positio autem in his dumtaxat non potest inueniri. [083] Similiter et in tempore atque sermone, maxime cum haec mox uideantur labi cum dixeris; et tempus currit; et sermo, cum nondum dictus fuerit non apparet. Manifestum est igitur haec tria positionem diuersarum partium non habere. [084] Proprie igitur haec sola, quae dicta sunt, 'quanta' nominantur; si qua uero praeter haec inueniri potuerint, debent pro accidcntibus poni; sunt enim quacdam quae accidentibus ipsis accidunt. Ut, si dicamus 'multum album', propterea 'multum' album dicitur non quod ipsum album sit immensum, sed quod epiphania, in qua album est, multa cernatur; manifestum est igitur, cum 'multum' album dicimus, ex epiphaniae quantitate: album quod illi accidit aestimari. Similiter, cum longos actus dicimus, non quod actus immensi sint longi dicuntur, sed ex temporis mensura, quo continentur actus, actuum quantitas aestimatur. [085] Illud tamen speciale debemus agnoscere, quanto contrarium nihil esse; epiphaniae enim siue grammae siue duobus cubitis siue tribus contrarium nihil est. Nisi forte errore quodam multum et exiguum esse putemus contraria, non aduertentes haec in eorum numerum quae ad-aliquid dicuntur dehere transferri. Nihil enim multum uel exiguum dicitur nisi alteri fuerit comparatum; /152/ cum enim dicimus montem breuem, grandiorem esse alterum cui comparatus est indicamus; uel, cum dicimus grande milii granum, comparatione sui generis in quo breuius aliquid inuenitur, illud esse grandius. Ac propterea manifestum est multum et exiguum, uel grande et breue cum aliquo comparata sui uocabulum reperire. [086] Nec in hoc solo errat qui putat multum et exiguum quanto debere coniungi, uerum etiam si existiniet esse contraria: quod fieri penitus non potest. Nam si haec quodam errore decepti contraria dicimus, fiet ut in una re uno atque eodem tempore contraria uideantur incidere. Una enim res et maior a minore et breuis a maiore uno atque eodem tempore poterit nominari, quod fieri nec rerum natura patitur nec ratio ipsa permittit. Ac propterea eorum sententia repellenda est qui haec credunt esse contraria. [087] Magis in quanto contrarietas circa locum uideri potest. Veteres enim supra et infra propter coeli terraeque distantiam contraria sibi esse dixerunt, undiqueuersum asserentes terram subter esse, coelum super. Contemplantibus enim nobis naturam rerum, terra quae uidetur in medio, ubique subter est; nam et antipodes nostri, qui nobis dicuntur aduersa figere uestigia, coelum super se habent. Claret igitur terram semper in inferioribus constitutam. [088] Deinde illa quoque a physicis iungitur ratio quod propterea ex diuersitate locorum terra coelo contraria est (id est illud super, haec deorsum) quod omnia quae pondere grauia sunt naturaliter feruntur ad terram, ad coelum uero leuari necesse est quae uidentur esse leuiora. Hinc igitur coelum terramque contraria sibi esse dixerunt quod hanc deorsum, illud uero superius naturalis necessitas collocauit. Ex hac igitur ratione uidetur contrariorum omnium definitio constituta: dicuntur enim illa esse contraria quae, cum sint ex uno eodemque genere, multo tamen a se spatio separantur. [089] Sed haec qui asserunt habent aduertere ad aliquid dictis potius debere coniungi, siquidem 'supra' dici non potest nisi et /153/ 'infra' fuerit designatum. Quod si calumniari quibusdam libet, 'supra'et 'infra' categoria magis quae 'ubi' dicitur uideri potest (cum enim 'supra' uel 'infra' dicimus, ubi aliquid geratur agnoscitur); sed haec, ut diximus, garrientium sint; nos uero in quanto admitti contrarium credere non debemus. [090] Aduertere interea licet huius occasione tractatus aliud esse super et subter naturale, aliud uero quod circa nos; naturale enim non potest immutari, nostrum autem migratione hominum commutatur; ut, si quis, cum in inferioribus fuerit, ad superiora conscendat aut e superioribus uelit ad inferiora descendere, omnia quae illi ante fuerant commutantur, cum descendenti inferiora quae fuerant superiora cernuntur. [091] Illud quoque quanto inest -- in omni quidem, non tamen in solo -- ut non recipiat magis et minus (quod graece dictum est ma'llon kai; h|tton). Bipedale enim cum dicimus, non possumus aliud bipedale magis uel minus dicere; simili enim modo bipedalesecundum est quemadmodum et primum; quodsi aliud alio amplius fuerit, iam non bipedalis sed alterius mensurae suscipit nomen. Nec numerus magis et minus sustinet, siquidem tres 'magis aut minus tres' nominare dementiae est; et tempus non potest esse tempore magis aut minus. Claret igitur his expositis magis et minus in quanto inueniri non posse. [092] Proprium uero quanti et quod in omni et in solo inuenitur, illud est,   ut omnia eius paria aut imparia dicantur, ut numerus par et impar (non aequalis numerus si par est, aut, si impar, noninaequalis) dicatur; similiterque eius omnia nontaequalia et inaequalia, sed paria aut imparia nuncupantur  . Caetera uero quae ad quantum non pertinent, similia sibi potius quam aequalia nominamus, ut album albo simile aut non simile dicatur. Hoc enim uerbum specialiter iis quae in quanto sunt uidetur infixum. /154/ [07] DE AD-ALIQUID [093] Categoriarum tertia est quae latine 'ad-aliquid', graece prov" ti censetur. Et quidem hanc tertiam non ordo, sed tractatus necessitas fecit; nam, post quantum, quale sequebatur; uerum, quoniam in fine quanti quaedam eiusdem generis adaliquid uidebantur posse transferri, hanc categoriam, quae quarta fuerat, necessario tertiam uoluit ordinare ut, discussis atque monstratis omnibus quae cuique conuenirent, frequens orta con fusio solueretur. [094] Incipit autem non a definitionibus suis Aristoteles, sed ab eorum terminis qui ante se ad-aliquid perperam definire uoluerunt. Ita tamen haec debemus audire quasi tractatui necessaria. Astute enim et dat illis auxilium philosophus et medelam male positis terminis quaerit, postea suae prolatione sententiae omnia quae improprie definita sunt repulsurus. [095] [PERI TOU PROS TI]. -- 'Ad-aliquid' ergo categoriam uocamus eam quae id quod est dicitur ex altero sine cuius societate esse non possit et cuius uis omnis ex alterius coninnctione descendit; ut duplum simpli dicitur duplum, maius minoris dicitur maius, simile simili dicitur simile. Claret igitur ad-aliquid non sua ui sed alterius coniunctione consistere. [096] Eodem modo accipienda sunt caetera quae eiusdem categoriae csse noscuntur, ut est habitus, affestio, disciplina, positio, sensus (haec Aristoteles e{xin, diavqesin, eipisthvmhn, qevsin, ai[sqhsin nominauit). Et haec namque pendent ex altero, siquidem 1labitus alicuius habitus dicitur, et affectio alicuius ad aliquid affectio, et scientia et positio et sensus simili ratione noscuntur. [097] Non nos autem turbet quod quaedam huius categoriae esse narrantur quae et qualitati uideantur esse coniuncta; habitus enim et affectio et scientia et caetera /155/ quae cum his dicta sunt, qualitati uidentur maxime conuenire. Sed differentiam debemus aduertere qua hae duae categoriae, id est qualitas et ad-aliquid siue prov" ti kai; poiovth", a se inuicem separantur. Quoties enim scientia cuiuslibet rei quae sit scibilis scientia dicitur, et sensus rei eius quae sit sensihilis sensus dicitur, tunc ad-aliquid debemus accipere. At cum scientia uel disciplina non rei cuiuslibet, sed hominis dicitur, qualitatem debemus agnoscere. [098] Haec est interim differentia; licet, si proprie hanc categoriam (quae ad-aliquid dicitur) uolumus definire ut a caeteris separetur (in omnes enim uidetur incurrere), alio modo eam debeamus definire ne semper parum considerantibus error oriatur. Tunc ergo et uere et proprie 'ad-aliquid' dicitur cum sub uno ortu atque occasu et id quod iungitur et id cui iungitur inuenitur; ut puta seruus et dominus, utrumque uel simul est uel simul non est (etenim curm 'dominum' dixeris, necessario exsistet et seruus, cum uero dominum tuleris, nec seruus apparet); similiter duplum et simplum alterutrum se uel interimunt ucl ostendunt (apparente enim duplo nascitur simplum, duplo pereunte nec simplum poterit permanere; similiterquc si simplum non sit, nec duplum est, at si simplum fuerit, et duplum necessario apparebit). [099] Specialiter tamen ac regulariter, ut haec categoria manifestius dinoscatur, haec uia est, qua debemus aduertere non recte dici ad-aliquid nisi cum kaqevkaston pro;" kaqevkaston ainafevretai, hoc est singulare ad singulare refertur; siquidem, cum dicimus 'duplum', sine dubio non generaliter sed specialiter hoc 'duplum' dicimus, et huius simpli duplum dicimus. Ac propterea tunc uere ad-aliquid categoria est quoties, uerbi gratia, Socraten Chrysippo dicimus uultu esse consimilem (caeterum quo pacto uel quis uel cui sit similis demonstrabimus nisi et quis similis et cui sit similis personaliter indicemus?). [100] Sunt quidam qui huic definitioni uelint mouere superfluam quaestionem asserentes inueniri posse 'ad-aliquid' dictum /156/ quod ante sit, et postea nascatur quod de ipso debeat nuncupari, ut iam uideantur haec duo nec ortu nec occasu sibi esse coniuncta. Ac dant exempla scibilis et scientiae, asserentes ante scibile fuisse et post eius scientiam consecutam (uerbi gratia apud geometricos ante grammhv uel circulus fuit, sed eorum scientia postea a sapientibus comprehensa est) proptereaque ante fuisse scibile in quo possit scientia reperiri. Hoc argumento igitur monstrant multa esse huius categoriae quibus non ortus et occasus uideatur esse communis. [101] Et sensibilis enim sensusque exemplum simili ratione constare contendunt, siquidem sensibilia ante fuerint; elementa enim quibus omne corpus constat ante fuerunt quam corpus ex his aliquod nasceretur in quo sensus existeret. His igitur argumentis ostendunt definitionem categoriae quae ad-aliquid dicitur non recte esse defixam. [102] Haec solent parum diligenter naturam rerum intuentes astruere. Omnia enim quae sunt, aut naturali potentia dicuntur esse aut operatione faciendi, quas Graeci duvnamin kai; einevrgeian uocant. Quas si quis separare uoluerit nec ulla societate confundere, intelleget 'ad-aliquid' dictum non posse esse sine altero cuius esse dicitur; scibili enim [siue circulo] in ipso ortu naturae scientia sociata est; simul namque ut scibile esse coepit, habuit scientiam sui, sed necdum einergeiva/ (id est operatione) monstrata. Non ergo tunc coepit esse scientia eius quando coepit operari, sed cum ipso scibili orta est, et operatio est postea consecuta. Discernere enim nos oportet operationis exordium; tunc enim possumus aduertere scientiam cum scibili esse procreatam, operationem uero eius apparuisse postea indagatione prudentium. Quibus depulsis, optima definitio est ad aliquid relatorum semper ea simul uel extingui uel nasci. [1O3] Illud sane debemus memoria continere non omnia 'ad-aliquid' dicta iisdem casibus referri ad ea quibus iunguntur, sed alia /157/ genitiuo casui, alia datiuo, pleraque ablatiuo copulari. Et genitiuo quidem ut seruus domini, duplum simpli; datiuo, simile simili, par pari; ablatiuo uero, sensibile sensu sensibile, scibile scientia scibile, et caetera huiusmodi quae uariis casibus alterius societate nectuntur. [104] Inest autem huic categoriae et soli et omni ut inter coninncta duo, quae ex se pendeant, sit alterna conuersio (quae graece dicitur aintistrofhv), et duplum enim simpli dicitur et simplum dupli, et seruus domini et dominus serui. Apparet ergo haec copulata uicaria in semet replicatione conuerti, si tamen scienter et prudenter fiat ista conuersio; nam, si imperite haec uocabula conuertantur, oritur magna confusio, ut, si quis imperite dixerit 'auis pennam' stulta conuersio est (non enim penna omnis auis est, siquidem sunt quaedam pennae quae non sunt auium, ut cicadarum, muscarum caeterorumque animalium quae similiter natura formauit); quod si quis 'pennam pennati pennam' dixerit, quasi recta conuersio est. [105] Hoc loco libitum est quasdam tenebras, quae emergere ex categoriarum similitudine assolent, aperirc; siquidem, cum dicimus 'pennam pennati' et 'caput capitati', uidemur usiae partes in accidentibus ponere (penna enim sine dubio pars usiae est uel caput uel manus, quae, si ad aliquid referantur, inter usias et adaliquid uidebitur nulla esse discretio). [106] Ut igitur amoueatur uniuersa confusio, aduertere nos oportet quo pacto et uere et proprie ad-aliquid definitum sit. Ita enim se eius definitio habet ut dicatur 'ad-aliquid' cuius id quod est pendet ex altero cuique necesse sit singulariter (id est kq i e{kaston) uicaria in semet mutatione conuerti. Hoc quis considerato reperiet nec pennati pennam nec capitati caput recte posse 'ad-aliquid' nominari; non enim, ut pennati permam dicimus, sic possumus dicere pennae pennatum uel capitis capitatum (id namque qui dixerit irridebitur). Esse enim pennato non ex penna descendit, neque penna ex pennato constat. Similiterque capitatum non constat ex /158/ capite, neque caput uidetur ex capitato consistere. [107] At quod uere 'ad-aliquid' dicitur, conuerti per uices potest, ut superius diximus, dominus serui dominus et seruus domini seruus; et rursus, subtracto seruo, dominus non est, remoto domino, nec seruus apparet; pennatum uero esse poterit etiam penna pereunte, et rursum penna potest esse pereunte pennato. Considerata ergo definitione huius categoriae, poterit etiam confusionis ex similitudine exortae discretio reperiri. [108] Eodem pacto possumus hanc categoriam et ah oppositorum similitudine separare; nam et opposita (quae aintikeivmena Aristoteles uocat) quandam huius categoriae similitudinem reddunt, siquidem calidum et frigidum uidentur sibi oppositionis societate coniuncta; sed calidum non frigidi calidum sed frigido oppositum dicimus; et iustum non iniusti iustum sed iniusto contrarium nominamus. [109] Aristoteles quidem, ut in principio huius categoriae diximus, multa exempla proponit quae ad hanc non sub certa forma pertinere uideantur, uolens de consequentibus reprehendere uitia caeterorum qui hanc secus definire uoluerunt. Denique et uirtutem malitiae et scientiae ignorantiam quasi ad-aliquid posuit eaque dixit posse recipere contrarium, non quo ita res postulet sed ut indocte disserentium uitia posset ostendere; haec namque, ut superius explicauimus, opposita potius quam ad-aliquid dicta iudicanda sunt. [110] Mihi uero -- ut et ipsi Aristoteli placet -- magis et minus haec categoria, non omnis quidem nec sola, uidetur posse suscipere; simile enim cuilibet et magis simile et minus simile possumus dicere. Sed hoc non in omnibus, ut dixi, quae sunt ad-aliquid poterit inueniri; namque nec magis pater nec minus pater dici potest, nec minus filius aut magis filius, nec minus duplum aut magis duplum. [111] Non nos autem fallat ut putemus ad-aliquid esse quoties, uerbi gratia, dicimus 'cuius equus' uel 'cuius lignum' uel 'cuius fundus'; haec enim, dominum uel possidentis personam monstrantia, non 'ad-aliquid' dicta /159/ censenda sunt. [112] Qua de categoria, quantum potuimus explanauimus; licet tanta huic cum caeteris uideatur esse permixtio ut ipse quoque Aristoteles huius discretionem haud facile reppererit, cuius etiam longa ac diuturna non sit indecens retractatio. [08] DE QUALITATE [113] Nunc de qualitate tractemus secundum quam ea quae sunt qualia nuncupantur. Multi autem quaerunt quid sit qualitas et quid quale, quorum facilis separatio est; 'qualitatem' namque dicimus dulcedinem, austeritatem, albedinem, nigredinem; 'quale' uero intellegitur quoties album aliquid uel dulce uel austerum uel nigrum dicimus (licet Aristoteles indifferenter et pro 'qualitate' 'quale' posuerit et 'qualitatem' pro 'quali', proptereaque etiam nos eundem secuti similia senserimus). [114] Hanc autem categoriam propterea caeteris difficiliorem uolunt, quia facilius quam caeterae in omnes uidetur incurrere; ut puta in usia inuenitur, cum dicimus 'homo grammaticus'; in quanto 'alba' ucl 'nigra epiphania'; in ad-aliquid 'prudens pater', 'optimus filius'; in facere 'dure saltat'; in pati 'fert fortiter uulnera'; in loco 'obscurus locus'; in tempore 'calidus mensis' aut 'frigidus'; in iacere 'pronus aut supinus iacet'; in habere 'decenter armatus'. Erit igitur non paruae prudentiae qualitatem cum caeteris paene confusam mentis uiuacitate secernere. [115] Huius sunt species numero quattuor, quas Aristoteles pro generibus posuit, scilicet propterea quia et ipsae singulae habent species suas. Id uero cum acciderit 'subalterna' nominantur (quae Graeci uIp i a[llhla uocauerunt). Ergo primum genus est habitus et affectio, secundum potentia naturalis, tertium passiuae qualitates siue passiones, quartum formae ac figurae (haec Aristoteles e{xin /159/ kai; diavqesin dixit, fusikh;n duvnamin, paqhtika;" poiovthta" kai; pavqh, schvmata kai; morfav"). [116] Habitus est affectio animi longo tempore perseuerans, ut est uirtus et disciplina quae perseueratione sui et perpetuitate temporis aestimantur, nisi forte eas languor aliquis corporis et casu iniecta debilitas amputauerit. Affectio uero est mutabilis mentis impulsio uel cupiditas leuis quae breui tempore deleatur. Habitus ergo et affectio uideri potest (ab hac namque incipit et, si ipsa permanserit, habitus nascitur); affectio autem habitus uideri non potest (si enim ad habitum peruenerit, uocabulum proprium non tenebit). [117] Hoc loco non est incongruumÑquod saepe quaesitum estÑbreui tractatu dissoluere ac docere, quid uirtutem disciplinamque discernat: hoc profecto, quod disciplina in ea parte animae quae rationabilis dicitur tantummodo deuersatur, uirtus uero omnes animae partes amplectitur omnemque animam suo imperio gubernat et regit, ut et iracundiam domet et cupiditates amoueat, quod disciplina facere haudquaquam ualet. [118] Potentia naturalis est quoties quis uidetur uel posse uel non posse aliquid facere per naturam; ut, uerbi gratia, plerumque uisis corporibus puerorum et contemplatis artubus, promlntiamus aliquid de futuro eosque dicimus uel cursores uel pugillatorios fore; non quod iam hac arte uel studio teneantur, sed uideantur positione corporis haec facilius impleturi. Similiter et salubrcs et imbecilles dicimus qui aut facile aut non facile recipiunt aegritudinem. Eodem modo namque et in his potentia naturalis aduertitur quae eos facit uel languori crebrius subiacere uel retinere perpetuam sospitatem. 'Durum' quoque et 'molle' cum dicitur, ostendit potentiam naturalem; durum siquidem quod firmitate naturae corruptionem sui non facile admittit, molle uero in quo est natura laxior nec ad contraria repellenda sufficiens. /161/ [119] Tertium qualitatis genus est siue species, passiuae qualitates et passiones, quae sunt huiusmodi: austeritas, caloratio et frigidatio (sic enim qermovthta et yucrovthta placet dicere) et albedo et nigredo; quae non idcirco passiuae dicuntur quod patiantur aliquid, sed quod faciant passiones (mel namque, ut dulce sit, non a dulcedine aliquid passum est, sed dulcem gustantibus efficit passionem). [120] Passiuae autem qualitates rectius dicuntur albedo et nigredo et eorum media, id est rubor et pallor. Haec enim nonnisi animae uel corporis passione nascuntur; ut enim nigrescat aliquis, corporis passio est, ut pallescat uel rubescat, animae guae, cum turpitudinis uerecundiam ferre non quiuerit, quasi ad obtentum sui, sanguinis copiam in exteriores partes corporis fundit, eoque fit ut pudore nimio rubescamus. Pallor quoque simili animae passione constat, cum perculsa metu nimio ad cordis ulteriora confugit eamque sanguis insequitur adeo ut, desertum sanguine quod est in conspectu, corpus albescat. Haec animae passio ita a philosophis uera esse firmatur ut, etiamsi pallor uel rubor in corpore iugiter perseueret, simili passione asserant euenisse. [121] Hae igitur qualitates si in corpore perseuerent, quia secundum eas quales dicimur, ipsae quoque qualitates passiuae censentur; sin uero ad breue tempus exstiterint ita ut cito discedant, 'passiones' eas potius nominamus. Non enim quis si ad tempus iratus est aut erubuit aut incaluit aut refrixit, mox ad statum naturae rediturus iterum, 'rubicundus' iam uel 'iracundus' uel 'calidus' uel 'frigidus' appellari potest, si ad tempus aliquid passus sit. [122] Erit igitur inter passiuas qualitates et passiones ista discretio quod passiones ad tempus exortae facile commutantur, passiuae uero qualitates, secundum quas'quales'dicimur, perpetuo perseuerant. /162/ [123] Quartam nunc qualitatis speciem retractemus in qua sunt formae et figurae. ITigurae inanimalibus, formae animalibus tribuuntur. Figuras enim tunc designamus cum uel 'trigonum' uel 'tetragonum' uel 'conum' uel 'cylindrum' uel 'sphaeram' dicimus; formas autem cum 'formosos' asserimus aliquos uel 'deformes'. In eodem qualitatis genere sunt curuitas et rectitudo (audemus enim euiquvthta kai; kampulovthta hoc pacto conuertere; ab his namque 'curuum' uel 'rectum' quidpiam dicitur). [124] Lenitudo quoque et asperitas et raritas ac densitas (e quibus rarum, densum, lene, asperum designamus) qualitatum quidem numero sociantur; sed habent alteram interpretationem sui, siquidem densum coartationem nimium coniunctarum partium uidetur ostendere, rarum contra in quo interuallis frequentibus laxior partium uidetur esse coniunctio; quin etiam lene illud proprie uidetur ostendere in quo positio partium ita apte pariliterque digesta est ut nulla earummensurae alterius emineret; contra, 'asperum' discrepantia coniunctarum partium facit (asperitatem namque non gignit nisi inaequalitas partium, ut sit longior una, altera inferior). [125] Ac propterea haec quidam uolunt categoriae alteri sociare, quae apud Graecos kei'sqai, apud nos 'iacere' (siue, ut Agorius -- quem ego inter doctissimos habeo -- uoluit, 'situs') dicitur. Claret enim unumquodque earum partium quae corpus efficiunt positione constare; uerumtamen, cum 'lene' uel 'asperum' uel 'densum' uel 'rarum' dicimus, qualia demonstramus eaque omnia quae de his superius explicata sunt ad interpretationem non uocabuli sed naturae uidentur potius pertinere; qua de causa cogit ratio ut haec quoque inter qualia numeremus. [126] Ab his igitur quas enumerauimus qualitatibus parwnuvvmw" qualia nominantur, ut 'lene' a lenitate, a densitate 'densum', caeteraque his similia. Sed plerumque accidit, /163/ [licet raro,] ut qualia non parwnuvmw" a sua qualitate descendant, ut a uirtute non potest dici 'uirtuosus', sed 'moderatus' et 'industrius' (nec in graeco quidem aipo; th'" aireth'" airetov" dicitur sed spoudai'o"). Unde apparet qualia, etiam neglecta plerumque paronymorum deriuatione, constare. Haec hactenus. [127] Nunc qualitatis huius, propter quam diuersas species explanauimus, consequentias et proprium uideamus. Et primum contrarietatem recipere qualitates nulla dubitatio est. Quis enim dubitat saluti contrarium esse languorem, iustitiae iniustitiam, calorem frigori, malo bonum, non erudito litteris eruditum? Sed hoc non in omni qualitate reperies; nam pallido uel fusco uel quadrato uel trigono nihil potest esse contrarium. [128] Non ergo erit incommodum regulam quandam dare qua quae qualitates contrarietatem non recipiant possit aduerti. Erit igitur notum doctis eas qualitates quae contrariis mediae sunt et eas quae ex formis figurisque nascuntur contrarietatem penitus excusare. [129] Contrariis autem medias dixi ut est fuscum uel pallidum; haec enim duo de albedine nigredineque nascuntur ac sunt his media, ipsa uero myredo et albedo sunt sibi contraria; fusco autem pallidoque contrarium nihil est. Claret ergo contrariorum mcdia contrarium non habere. Quin etiam qualitas quae ex forma uel figura consistit, contrarietatis ignara est; quid enim quadrato, quid trigono, quid circulo uel cono uel cylindro contrarium quis opponat? Regulariter ergo teneamus contrarietatis receptricem qualitatem nec omnem posse esse nec solam. [130] Nec illud est omittendum ut sciamus in contrariis qualitatum sub eadem categoria esse alterum sub qua aliud inuenitur; ut iustitiae iniustitia contraria est, qualitas iustitia, et iniustitia igitur qualitas; qualitas est albedo, nigredinem quoque esse qualitatem necesse est. Itaque fit ut regulariter contrariae qualitates categoria semper eadem uinciantur. /164/ [131] Quaerentes interea quid sit proprium qualitatis, quoniam contrarietatem suscipere nec solius est nec totius, aliud perscrutemur. Video enim magis et minus (hoc est ma'llon kai; h|tton) in se recipere qualitatem; namque 'magis album' uel 'magis nigrum' uel 'magis musicum' uel 'minus musicum' possumus dicere. Verum id quoque nec in omni qualitate nec in sola poterit inueniri. Quis enim prudentiam prudentiorem possit dicere uel albedinem clariorem uel doctrinam doctrina doctiorem uel trigono magis trigonum uel quadrato quadratius? Si enim trigonum fuerit, magis esse quam trigonum non potest; at si magis aut minus fuerit, iam trigonum non erit. [132] Separare tamen placet atque discernere eas qualitates quae magis et minus recipinnt ab iis quae hunc quasi gradum comparationis excusent. Sit ergo haec regula: qualitates ipsas magis et minus non posse suscipere, ea uero quae ex his fiunt, comparata, uel magis recipere posse uel minus; ut eloquentiam magis eloquentiam seu minus dicere nullus potest, eum uero qui eloquens dicitur magis uel minus caeteris eloquentem possumus dicere. Claret ergo magis et minus in qualibus inueniri posse, numquam posse in qualitates incidere. [133] Figurae guoque, ut superius explicatum est, non admittunt magis et minus; siquidem circulo si aliquid addas aut minuas, 'circuli' iam uocabulum non tenebit et in alterius figurae nomen immigrat. Manifeste igitur designatum est quae qualitates huiusmodi gradus comparationis accipiunt et quae ab his uidentur alienae esse. [134] Reliquum est ut qualitatis proprium (quod est apud Graecos i[dion) uestigemus. Namque usia habet hoc proprium ut singularis at que un a numero cont raria in se suscipiat ('suscipiat' /165/ autem dixi, non 'habeat', 'contraria'; meminisse autem nos oportet quod usiae, cum de ea tractaremus, nihil diximus esse contrarium); ergo eius est proprium suscipere contraria (id est sanitatem modo, modo aegritudinem), quanti uero (id est tou' posou') ut par imparue dicatur, tou' de; prov" ti (id est ad-aliquid) ut sint aintistrevfonta (hoc est, ut in se conuertantur ac sint sibi natura coniuncta), ita et qualitatis hoc proprium est ut cuncta qualia similia aut dissimilia nominentur. Et dulce enim dulci et albo album et stulto stultum et leui lcue et calido calidum similia uel dissimilia proprie nuncupantur; aliter enim si dicta fuerint, nuncupationem propriam non habebunt. [135] Ne autem nonnulli in legendo turbentur quod affectio et habitus et disciplina quae, in 'ad-aliquid' dictis (id est ein prov" ti) positae, eidem qualitati quoque conexae sunt, hanc discretionem damus: ut tunc categoriae ad aliquid socientur quando sunt genera, cum uero species, qualitati. Ut puta, si 'disciplinam' dixeris quae est genus caeterarum, ad-aliquid referenda est (disciplina enim discibilis rei disciplina dicitur); quod si 'musicam' (musica species disciplinac est, non genus), qualitati nectenda est; neque enim musicam musici musicam possumus dicere, sed musici disciplinam. [136] Similiter et affectio et habitus, secundum genera et species, nunc ad-aliquid nunc qualitati nectuntur; siquidem si affectum uel habitum (hoc est e{xin et diavqesin) generis dixeris (id est disciplinae) ad-aliquid referentur; sin autem affectum uel habitum speciei esse dixeris (id est musicae uel grammaticae), qualitates debemus agnoscere. [137] Quamuis ipse quoque Aristoteles magnus ingenio huic paene permixtioni concesserit ac dixerit posse contingere ut, quod qualitati fuerit, idem referatur ad aliquid, nec esse importunum si una res duarum categoriarum uocabulo concludatur. /166/ [09] DE FACERE ET PATI [138] Dicta sunt omnia quae ad quattuor categorias maximas atque difficiles pertinebant; nunc ordo commonet ut, post qualitatem, de facere et pati tractatus habeatur. Quae duo uidentur, ex qualitatis fonte descendere; id namque quod calidum facit, calidum sit necesse est; calidum uero quale esse cognoscimus. Similiter quod calidum fit, passione sui accipit qualitatem; et qui docet, cum docet, doctor est et discipulum facit; uterque autem siue doctor siue discipulus qualis est; et caetera his similia considerata demonstrant recte has duas categorias praeposita qualitate tractari. [139] Haec autem duo, facere et pati, multi dixerunt non posse nisi iis quae fuerint contraria prouenire. Id enim quod dulce est dulce non facit nisi id quod dulce non fuerit; nam si id quod patitur dulce fuerit, per naturam sui alterius dulcedinem quo recipiat non habebit; necesse est ergo dulce non esse id quod patitur ut dulcedinem recipiat alienam; ac propterea, cum quod facit dulce est et quod patitur dulce non est, necessario dicuntur uideri contraria. [140] Nonnulli diuersa senserunt, asserentes non posse haec nisi in similibus inueniri et sub eodem genere constitutis; nec posse aliquid pati uel facere nisi simile faciat aut a simili patiatur. Dulce enim et amarum uel calidum et frigidum, licet contraria uidcantur, tamen, cum sub eodem sensu sunt, similia esse confirmant. [141] Denique ab alienis penitusque discretis patiendi faciendiue rationem dicunt non posse subsistere; ut, uerbi gratia, quid faciat numerus in amaro uel quid albedo pati possit a numero? Sed haec sit conflictio caeterorum; nobis autem regula illa sufficiat ut sciamus facere et pati genere esse coniuncta, qualitate discreta. Etenim calidum quod frigido praestat calorem sui, sub eodem genere est quo est et frigidum, sed discrepat qualitate quod calet; et doctusi cum docet indoctum, sub eodem genere est, sed qualitate discernitur. [142] Claret ergo /167/ facere et pati genere esse similia, contraria qualitate. Sed haec duo, ut superius diximus, adeo uidentur qualitati non modo ordine sed etiam ratione coniungi, ut eadem recipiant quae recipere diximus qualitatem; namque et contrarietatem non respuunt quam qualitas recipit, et magis et minus admittunt quorum qualitatem quoque diximus receptricem. [143] Harum uero categoriarum proprium (quod graece i[dion), quoniam ipse quoque Aristoteles omisit, nec a nobis lector inquiret. [DE IACERE] [144] Sequitur ut de iacere dicamus (siue de situ, ut quidam putant) quae categoria in ad aliquid relatis iam uidetur esse tractata; siquidem quod iacet positum iacet, positum uero positionis est et positio positi. Qua de causa, ut ipse quoque Aristoteles -- quem sequimur -- fecit, ad alia transeamus. [DE UBI ET QUANDO] [145] Ubi et quando uidentur locus et tempus esse cum non sint; sed sunt in loco et in tempore, ut Romae, in senatu, ante horam tertiam, post mensem martium. Haec, ut diximus, in loco sunt et in tempore, non locus et tempus. [146] Denique, ut claras et nullius tractatus indigas categorias, Aristoteles quoque transgressus est; quod nos etiam faciemus: de tempore enimet loco inter summos philosophos uetus et magna quaestio est, quibusdam uolentibus haec corporata esse, aliis uero sine corporibus aestimari. DE HABERE [147] Non uno modo habere aliquid dicimur; quantum enim tractando collegimus, sub hoc uerbo octo sunt quasi quaedam /168/ species. Prima est quoties animo habemus aliquid, ut iustitiam, castitatem, uel iniustitiam uel libidinem. Secunda quoties in corpore habere aliquid dicimur, ut albedinem, nigredinem, uarietatem, uel caetera quae per qualitatem corpori insidunt. Tertia de quantitate descendit, quoties quattuor uel quingue pedum habere dicimur longitudinem. Quarta cum non in toto corpore sed in parte corporis aliquid habere firmamur, ut in digito anulum, in pede calceos uel cothurnos. Quinta species est cum non in corpore sed circa corpus habere aliquid dicimur, ut est uestis atque indumenta omnia. Sexta quoties ipsas partes corporis habere narramur, ut manus, pedes, caput, aut reliqua quae sunt in compage membrorum. Septimus uero locus est quoties far uel uinum uas aliquod habere dicitur. Octauus habendi gradus est qui possessionem nostram uel dominium uidetur ostendere, cum aedes uel rus quis habere dicitur uel maiorum sepulcra. [148] Hi sunt habendi modi quos designato numero comprehendimus; extra quem si quis potuerit inuenire desidiae nostrae culpa non erit, cum philosophus ipse liberum arbitrium dimiserit inquirentibus. Sane illud uerbum multi doctorum respuunt atque improprie proferri confirmant, cum mulier habere maritum dicitur uel uir uxorem uel pater filium uel filius genitorem, propterea quod asserunt nihil haberi posse quod habeat habentem; sed rectius dici autumant esse mulieri uirum uel uxorem uiro esse, patrem filio esse, famulis dominum, siquidem uerbi huius uim in hoc esse contendunt ut significare non possit et habere aliquem et haberi. [149] Tandem, quasi magni aequoris freta transgressi, categoriarum numerum terminauimus, ut arbitror, non insuasibiliter doctis, satis uero clare uolentibus discere. Sed quacdam restant quae calcem libri huius nos tangere contradicunt; namque et in categoriis singulis de contrarietate tractatum est, cum quae reciperet contrarium et quae respueret diceremus; tamen quid sit /150/ ipsum contrarium nullus adbuc tractatus ostendit; et adhuc quaedam uerba remanent quorum uis ac proprietas debeat explicari. Qua de causa ad oppositorum tractatum necessario transeamus. [10] - [11] DE OPPOSITIS [150] Oppositorum species sunt quattuor; opponitur namque aliud alteri aut figura eius categoriae quae ad-aliquid dicitur; aut contrariorum modo; aut eorum quorum circa nos esse dicitur uel habitus uel priuatio -- habitum sane hoc loco ex habendo debemus accipere, non ut in superioribus definiuimus esse habitum affectionem quandam animi sempiternam --; aut cum confirmamus aliquid uel negamus. [151] Ut, uerbi causa, ab iis quae ad aliquid dicuntur ponamus exemplum, oppositum uidetur duplum simplo uel pater filio; contrariorum uero exemplum sit malum bono; eorum quoque quae per habitum et priuationem dicuntur, sit caecitas et uisio; illorum etiam in quibus est negatio et affirmatio, sit 'currit, non currit'. [152] Discretio uerocontrariorum et eorum quae ad aliquid dicuntur contemplantibus manifesta est; ad aliquid enim dicta de sibi oppositis nominantur (simplum namque oppositum dupli est, et duplum oppositum simpli), contraria uero id quod dicuntur ex se habent neque alterius indigent (quis enim malum boni dixerit aut quis bonum mali?). [153] Haec est ergo harum duarum specierum quae ex oppositis ueniunt dilucida et clara discretio. Ipsa uero contraria in tres species diuiduntur: aut enim mediata sunt (id est habent inter se aliquid medium), aut sine medio, aut -- ut in quibusdam reperit ratio -- habent quidem medium, sed eius uocabulum non apparet nisi utriusque oppositi negatione consistat. [154] Mediata ergo sunt haec, album et nigrum, inter quae quando nasci potest pallidum /170/ uel fuscum, mediata haec opposita dicuntur. Quae uero mediata sunt, non necesse est unum de duobus oppositis in corpore reperiri: si enim nigrum non fuerit, potest esse fuscum, aut, si album defuerit, pallidum poterit inueniri. At uero ex his oppositis quae mediata non sunt, unum necesse est accidere de duobus, ut est salus et aegritudo; horum medium nihil est propterea quod aut salutem necesse est aut aegritudinem humana corpora retinere. [155] At illa quibus est quidem medium sed caret nomine nisi huic oppositorum negatione formetur, sunt haec, iustus et iniustus. Est aliquid in medio, sed non llabet nomen, atque ideo utriusque oppositi negatio ei uocabulum creat, ut 'nec iustum nec iniustum' dicamus id quod est medium. [156] Nunc ea opposita quae per habitum priuationemque bunt, diligentius retractemus; in his namque obseruari oportet ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in oportuno tempore. In eodem negotio sunt caecitas et uisio (in uidendo enim et in non uidendo consistunt); haec et in eodem loco sunt (utrique namque et caecitati et uisioni in oculis locus est). [157] Maxime tamen in his oportunitas temporis quaeritur; nemo enim recte caluus dicitur nisi eo tempore quo capillos habere debuerit non habebit; nec sine dentibus (quem nwdovn Graeci uocant) infantem quisquam poterit dicere eum CUi dentes adhuc aetas parua denegauit; siquidem priuatio (quae graece stevrhsi" dicitur) hanc uim tenet ut ostendat quemlibet habuisse aliquid et non habere. [158] Inter haec meminisse nos conuenit aliud esse uisionem et caecitatem, aliud habere uisionem uel ea esse priuatum, ne, si haec esse eadem iudicemus, confundi ratio uideatur. Quod si quis hoc dubium putat aut parum certum, quid quamque rem seguatur aduertat; etenim, si esset idem caecus et caecitas, de uno utraque dicerentur; dicimus autem hominenm caecum, sed homo /171/ dici caecitas non potest. Claret igitur aliud esse caecum, aliud caecitatem. [159] Nec affirmatio et negatio idem est quod sunt sub affirmatione negationeque cadentia. Affirmatio enim siue negatio est uerbum confirmans aliquid aut negans; alia uero sunt quae sub his inueniuntur, ut est: Socrates disserit Non disserit Socrates [160] Similiter tamen omnia sibi habentur opposita. Aliquoties autem mala malis opponuntur, quoties contrariorum media bona sunt, ut est indigentia et redundantia (quod Graeci e[ndeian kai; uIperbolhvn uocant); his enim duobus malis sibi oppositis mediocritas media reperitur. Hanc rationem Peripatetici secuti uirtutes medias esse dixerunt ut plus iusto pleonexivan, minus iusto meionexivan dicerent: inter quae mala mediam iustitiam locauerunt. Simi]iter inter uersutiam hebetudinemque prudentiam posuerunt; inter libidinem insensibilitatemque (quod Graeci ainaisqhsivan uocant) temperantia constituta est; inter timiditatem et audaciam, fortitudo. Ita occultum quoddam genus oppositorum repperit perscrutata ratio, ut interdum mala malis inueniantur esse contraria. [161] Sed Aristoteles harum quattuor specierum quae ex oppositis ueniunt, proprietates et differentias latius et multis modis explicauit; nos autem genus et species posuisse sufficiat ne, minutioribus occupati, fastidium necessariis afferamus. [12] DE MODIS PRIORIS [162] Quinque modis aliud altero prius dicitur: quorum primus est cum dicimus aliquem tempore seniorem; secundus modus est in quo aliquid nascitur ex priore, sed, priore pereunte, secundum perit, secundo pereunte prius incolume perseuerat, ut est unum prius naturaliter a duobus (ex eo enim nascuntur duo, sed sine /172/ uno duo esse non possunt, sine duobus status unius manet; et duobus exstantibus esse unum necesse est, uno uero apparente duo esse nulla necessitas cogit). [163] Tertio modo ordo quidam prius alteri alterum facit, ut in disciplinis et artibus liberalibus inuenimus; namque et in grammatica prius est singularum discere formas et nomina litterarum, dehinc syllabarum coniunctiones agnoscere, tunc uerborum sumere notionem, postremus nobis est orationis usus assumendus propter quem cuncta eius, quasi praecurrentia, membra cognoscimus; et in rhetorica prioris locus similiter collocatur; nam prius prooemium dicimus, dehinc narrationem, post depulsionem, tunc confirmationem, postremus epilogus ponitur. His igitur exemplis tertium prioris modum sufficiat demonstrasse. [164] Quartus uero modus non multum probabilis et ab ipso Aristotele improbatus exponitur, ut fortuna meliores uel ditiores 'priores' uulgus assolet dicere. Sed, mea sententia, uis huius prioris explosa est. [165] Hi sunt quattuor eius quod 'prius' dicitur modi; sed occultior guidam quintus adiungitur, quoties ex duobus quae in se inuicem conuertuntur illud est prius quod esse alterum facit; ut, exempli gratia, si est homo, recte eum dicimus animal rationale, mortale, risus capax; et, si uera est ista hominis definitio, esse hominem uerum. Ita utrumque in se conuertitur, hoc est et hominis ueram definitionem esse et definitionis hominem uerum. [166] Sed quoniam definitio uera esse non poterat nisi prius natura hominis appareret, idcirco ex his duobus, quae in semet conuerti diximus, homo prioris locum tenet cuius exstantia definitionis suae exprimit ueritatem. [13] DE MODIS SIMUL [167] Sequitur ut proprietatem uerbi quo simul esse quaedam dicimus exprimamus. Ratio enim uidetur exigere ut post /173/ 'prioris' tractatum de his disputetur quae simul esse firmantur. Simul igitur dicuntur tribus modis <...> cum quaelibet simul exsistunt uno tempore uel apparent ita ut neutrum de duobus uel prius sit uel alterum consequatur, sed utriusque ortus uideatur esse communis. [168] Secundus locus est cum naturaliter simul sunt, nullum tamen eorum praestat alteri, ut, uerbi gratia, si simplum et duplum ponamus, necesse est simul esse naturaliter, sed neque duplum facit ut simplum sit neque simplum efficit duplum. Hoc loco confundere nos non oportet ne, quoniam, cum de ad aliquid dictis tractaremus, id esse ad aliquid diximus quod penderet ex altero, uideamur nunc contra superius definita tractare; omnia namque ad aliquid dicta dici ex altero, non esse ex altero, disputauimus; nec ullus error est si quis uerborum nostrorum pondera diligentius perscrutetur. [169] Tertius locus est quoties ex eodem genere manantia simul uidentur esse natura, sed specie discernuntur, neque uero sibi, in eo quod dicuntur, aliquid praestant; ut est animal, idem genus est sed species longe discreta. Nec uero aut uolatile quidquam pedestri tribuit ut sit aut uolatili pedestre aut omnino aliud alteri in eo quod est ullam substantiam subministrat, nullumque alteri aliud prius est, sed simul omnia ab animali (id est ab uno genere) orta nascuntur. [14] DE SPECIEBUS MOTU [170] Omnis immutatio (quae metabolhv graece est) fit modis tribus: aut ex non subiecto in subiectum ut est ortusueluatiuitas (quam Graeci gevnesin uocant), aut ex subiecto in non subiectum ut est interitus uel corruptio (quam fqopavn Graeci dixerunt), aut ex subiecto in subiectum ut est motus (qui graece kivnhsi" /174/ dicitur). Sed et ipse motus tres species habet, incrementum, imminutionem, commutationem qualitatis siue loci (haec a Graecis au[xhsi", meivwsi", ailloivwsi" siue forav dicta sunt; namque commutationem circa locum foravn dici uoluerunt, quam nos quoque 'transgressionem' maluimus dicere secuti doctores). [171] Verum hunc ordinem quem nos in praesenti, quasi discrepantes ab eo libro qui Categoriarum dicitur, diligenti examinatione digessimus, ipse quoque Aristoteles in naturalium libris exposuit, in Categoriis autem, secutus docendi compendium, speciem pro genere, id est motum pro immutatione non dubitauit assumere, ut motui diceret, quasi generi, sex species esse subiectas, gevnesin, fqopavn, au]xhsin, meivwsin, ailloivwsin, kata; to;n tovpon metabolhvn (haec nos latino sermone 'ortum' diximus, 'interitum', 'augmentum', 'imminutionem', 'commutationem qualitatis', 'transgressionem loci'). [172] Hae sex species omni a se ratione discretae sunt, nisi forte cuiquam parum docte intellegenti qualitatis commutatio (id est ailloivwsi") etiam caeteris exsistentibus fieri uideatur ut, cum nascitur aliquid aut interit aut crescit aut minuitur, tunc facta dicatur etiam commutatio. Sed id ratio falsum docet; nam quae crescunt aut minuuntur, quantitate immutantur, non commutantur qualitate (commutatio enim proprie qualitatis est; meminisse autem nos oportet alind esse immutationem, aliud commutationem; namque immutatio genus est, commutatio species subiecta motui quem immutationis speciem diximus). [173] Denique, ut horum sit manifesta discretio, geometricum ponamus exemplum: si tetragonum maius, quod intra depictum est currentibus per medium lineis, in breuia tetragona partiaris eique, post, unum breue tetragonum detrallas, minuisti tetragonum maius; at si detracti loco addas gnomonem, qui hemicycli specie ponitur, plus tetragono maiori quam detraxeras reddidisti; idque quantitatis est, non qualitatis, et /175/ immutationi potius quam commutationi tribuitur, eoque a se plurimum differunt. [174] Fit autem differentia rerum omnium modis tribus, aut materia aut opere aut utroque: materia, si sint anuli similes duo unusque sit aureus alter argenteus; opere, si ex auro dissimiles anuli fabricentur; utroque, si anulus sit aureus et stilus argenteus. [175] Claret igitur has immutationis species nec materia sibi nec opere nec utroque coniungi; adeo autem seiunctae sunt ut earum nonnullae etiam sibi contrariae uideantur. Quis enim dubitet genevsei fqoravn (id est ortui interitum) esse contrarium, augmento imminutionem? Ipsa quoque commutatio siue qualitatis siue loci, licet non ex eodem specierum numero, tamen habent quod sibi contrarium uideatur; nam commutatio qualitatis est cum ex albo fit aliquid nigrum uel album de nigro (quae sibi manifeste contraria sunt); loci quoque commutatio, quam 'transgressionem' diximus, superiorum et inferiorum contrarietatem patitur, ac propterea eam quoque apparet habere contraria. [176] Haec sunt, fili carissime, quae iugi labore assecuti, cum nobis Themistii nostra memoria cgregii philosophi magisterium non deesset, ad utilitatem tuam de graeco in latinum conuertimus, scilicet ut ex his quoque bonam frugem studii a nobis profecti suscipias si te non, dissimilem nostri, aliarum rerum quae lubricae atque inanes sunt cupiditas retentauerit; nihil namque omisimus in hoc libro quod posset aut delectare iam doctos aut indoctos manifestius erudire.